393
Illustrissime domine,
Velim nos perscriptum habere aliquid quo appareat reginam regentem velle stare foederibus.2 Quanquam ipsa magnanima est, scio non deesse qui ei suadeant ut suis rebus consulat sine sociorum respectu. Et sunt in Gallia magni cavillatores.
Hamburgi civitas destituta defensoribus redemit se quanti minime potuit.3 Sed regi Daniae saepe redit libido eos emulgendi. Observandae autem diligenter erunt eius regis et actiones et consilia, ne diu coacervata invidia in vim aliquam aut dolum erumpat. Literas feret Molanus, posthac residens futurus Hamburgi.4 Legati Davausius et Chavigniacus parant se itineri ad mensis huius exitum.5
Deus, illustrissime domine, Excellentiam vestram servet ac prosperet,
Excellentiae vestrae semper servire paratissimus,
H. Grotius.
1/11 Iulii 1643.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Joanni Salvio.
Bovenaan de copie te Den Haag: Ill. domino Salvio.