676
Clarissime et doctissime domine,
De ubere annona gratulor Suediae, optoque ut etiam in bellicis rebus felix hic annus decurrat. Ad illustrissimos legatos qui Mindae sunt, scripsi iam aliquoties,2 etiam ad Rosenhanum.3 Si non maius illis est pacis desiderium quam Gallis, peribit opera. Illustrissimo domino Erico Oxenstiernae4 omnia opto felicissima et velim quamprimum eius conspectu et colloquio frui, tum ob summa patris merita tum ob famam eruditionis, quae eum praecedit.
De Gallorum trans Rhenum transitu nihildum nobis compertum est.5 At in Italia Galli Trino capto Pontem Sturae obsident. In Catalania fervet bellum magnis ibi Hispanorum copiis, at in Gallaecia res Portugallis bene procedit. In urbe hac quieta omnia; motus ob tributa in partibus hinc remotis.
Deus, clarissime et doctissime domine, Claritatem vestram incolumem florentemque servet,
vestrae Claritati studiosissimus,
H. Grotius.
VII Novembris 1643, Lutetiae.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
In dorso schreef Appelboom: 1643 - 7 Novembr.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.
Bovenaan de copie te Den Haag: Appelbomio.