Illustrissime et excellentissime domine legate,
Illustris dominus baro Ericus Oxenstierna sibi gratulatur de affectu Excellentiae vestrae in proximis ad me literis expresso, et desiderat Excellentiam vestram coram videre2 et testari studia sua in Excellentiam vestram, quam interea plurimum salvere iubet.
Comitia proxime praeterita 11/22 [sic] Octobris Holmiae inchoata sunt, ubi tympanorum strepitu et frequentissimo ordinum congressu solemnis erat introitus, cui nihil deerat pompae praeter expectatissimam sacrae regiae Maiestatis praesentiam, quae ex febri graviter decubuit,3 nunc autem Dei gratia convalescit. Postquam in locum solitum convenerant omnes, magnus cancellarius gravissima ac dissertissima oratione ad ordines regni4 exposuit initia belli Germanici et quomodo praecipuas Europae provincias, ad extremum nos etiam, in partes traxerit, et quam difficilis inde futura sit pacificatio, quod sibi quisque metuat et aut nulli aut nonnisi alteri parti addicti mediatores pacis futuri sint. Proinde cum magna commotione omnium et solita sermonis gestuumque maiestate conclusit pacem votis et supplicationibus a Deo esse impetrandam atque interim hoc agendum ut, quam cupidi pacis, tam bello etiam parati simus si tuta et honesta non obtineatur. Daniae regis nulla mentio nisi honorifica: esse illum in armis, sed quae necessitate temporum excusentur; iuste enim vereri ne exitus belli in se desinat.
Deinde ex scripto recitavit aulicae cancellariae referendarius progressus belli Germanici proxime elapso biennio, ex quo scilicet illustrissimus Banerius excessit5 et novissima comitia Nycopiae fuerunt.6 Tum in negotio pacificationis quantum profecerint et quid deinceps sperandum faciendumve. 14/24 Octobris pari solemnitate convenirent regni ordines et super ea re responsa et consilia sua exhiberent.
698
Legati nostri brevi, ut comperio, Osnabrugam sunt ituri.7 Duo legati caesareani, comes de Kevenheller et baro de Teuffenbach, Monasterium quotidie expectantur,8 quorum instructiones Viennae iam elaborantur.
Velit Deus illustrissimam Excellentiam vestram diutissime salvam felicemque servare, illustrissime et excellentissime domine,
illustrissimae Excellentiae vestrae addictissimus servus,
H. Appelboom.
Amstelodami, 16 Novembris 1643.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 25 Nov.