703
Mi frater,
Pro commodiore domini Utenbogardi valetudine Deo gratias ago2 eumque precor ut senem optimum diu communibus utilitatibus servet. Spero non ingratum ei fore librum Praedestinati, quem maxime ipsius, sed et tui causa transmiseram.3 Legi cum voluptate carmen Mosis bene expressum.4
Cum Latius mihi per irrisum dedisset επίθετον quale adolescentum praeceptoribus dari solet hoc tempore,5 non potui non aliqua ex parte festivus et pro nomine notas eius ponere unde cognoscatur.
Quod dicis de novo periculo,6 imminente omnium libertati in Gallia, id non abs re est. Apud Vicquefortium pecunias esse Vinarienses affirmavit mihi Grossechius.7 Quae autem et ubi sint sitae terrae de quibus agit dominus Vicquefortius, velim aut dominus Reigersbergius aut tu ex ipso cognoscatis.
Vicecomes Turenae et Gassio iam sunt Franciae marescalli.8 Legati Gallici moras nectunt.
Non memini an ad te scripserim scripsisse Latium ad ministrum reformatum in his locis9 ideo se mihi contradixisse, ne sicut in rebus aliis, ita et in hac mea auctoritate alios traherem, quasi in iis quae ego dixi aliquid esset metuendum.10
Vale quam optime cum tua tuisque et amicis,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 21 Novembris 1643.
Rem mihi gratam feceritis, si nullos posthac ad me allegaveritis Batavos.11 Videntur
704
enim in id tantum venire, ut me inhonorifice tractent. Ego eis opus non habeo. Vicecomes Turenae et Gassio iam marescalli sunt Franciae.Jansenius Iprensium sub nomine calvinianorum egregie vapulat in Petaviano opere.12