Mi frater,
Spero literas quas desiderare te aiebas ad te perventuras.2 Septimo enim quoque die ad te rescripsi.
Barlaei orationes legi cum voluptate.3 Valde mihi placent, et gratias ei agi velim. Non miror autem novo carmine arreptam ab eo materiam tam plausibilem.4 Vidi iuramen-
604
tum equitum Michaelis.5 Videtur mihi qui se ita externo regi devinxerit, parum liberam habiturus vocem in rebus illis, in quibus aliud rex desiderat, aliud magis ex usu est publico.6Angliae regi hic favetur.7 Scoti nolunt venire in Angliam nisi acceptis pecuniis. Sed de foedere inter parlamentarios Anglos et Scotorum legatos convenit.
Jacobus Sirmondus, vir optime meritus de omnibus literis, iam inter octuagenarium et nonagenarium medius, non desinit posteritatem obligare. Librum nobis edidit ex manuscripto qui fuit Hincmari, archiepiscopi Rhemensis satis noti. Is liber oppositus est libro hominis sentientis cum praedestinatis,8 id est ita ut nunc sentiunt qui Synodo Dordrechtanae9 adhaerent. Est autem scriptus et efficaciter et eleganter, et dignus qui legatur non sua tantum lingua, sed et aliis. Confido gavisurum huius libri conspectu optimum senem Utenbogardum.10
De Hogerbetiana re miror nihil me intelligere.11 Editiones nostras deproperes rogo,12 et schediasmata, quae ibi nullum sui usum reperiunt, remittas,13 non quod contra Rivetum ultra scribere decreverim, sed quia alibi usui esse poterunt.
Vale cum tua tuisque,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 10 Octobris 1643.
Scire velim an Annotationum nostrarum ad Novum Testamentum multa restent apud Blavium exemplaria.14