Illustrissime domine,
Cum vir hic, scholae Gallicae apud nos moderator, in Gallias abiret, commodum
465
visum fuit libellum hunc2 ad te transmittere, qui ob molem per tabellarios non sine maximis impensis curari potest. Orationes meae sunt, hic habitae et scriptae, quas sparsim antehac editas in unum opusculum collegi, ea forma quae legenti et eas circumferre volenti commodissima visa fuit.Legi cum voluptate acta et canones concilii orientalis habiti sub Parthenio patriarcha, quibus calviniana βδελύγματα damnantur.3 Vertent ea in suos usus et linguam vernaculam remonstrantes.4 Eram Hagae Comitis, cum libellum ab Excellentia tua acciperet n[obilissimus] Vicofortius,5 ideoque ocius illum detuli ad reverendum senem, dominum Wtenbogartium.6 Si autoritatis aliquod est momentum in rebus fidei, habent etiam iam qua glorientur in capitibus de praedestinatione et annexis mitioris sententiae patroni.7
Novi quod scribam non habeo. Heri terrae mandavimus consulem Flamingium, calculi cruciatibus exstinctum.8 Etiam e vivis excessit quaestor olim Petrus Realius.9 Clarissimus Vossius anniversario morbo, hoc est arthritico, laborat.10 Nos per Dei gratiam valemus.
466
Urget literas ludimagister, quare abrumpere cogor, ne diutius abituriuntem detineam. Vale, vir illustrissime et excellentissime, et uxorem liberosque meis verbis saluta,
Excellentiae tuae observantissimus,
Casparus Barlaeus.
Amstelodami, 11 Sextilis 1643.
Onderaan de brief staat in een onbekende hand: Inscriptio erat: Aen mijnheer Hugo de Groot, ambassadeur van hare Majesteyt van Sweden bij den alderchristelijcksten koning, woonende in 't fourburg van Saint-Germain, Parijs.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 24 Aug.