Frater optime,
Vergoesium aliosque iam recte ad vos advenisse speramus; veniunt enim huc nuntii qui eos in Gallia recte appulisse testantur.2 De libris tuis necdum editis3 et lite filiae4 scripsi nuper. Synodicum Graecae ecclesiae iudicium contra Cyrilli dogmata5 lubens accepi
430
ea qua primum prodiit lingua, cum versione Latina. Ringentur hic multi,6 cum videbunt non constare amplius scenae suae choragium.Nihil fere est quod hoc quidem tempore possim perscribere. In castris principis nihil agitur.7 Ita iam insessa a militibus et rusticis Leya ut transitus omnino negetur. Copiae quoque hostiles quae Eindhoviam his diebus cepere, nihil promovent et opposuit eis princeps octo equitum turmas et centurias peditum plus viginti.
Ex Anglia omnia turbida et incerta nuntiantur, sed videtur magis regiis quam parlamentariis crescere animus,8 nisi quid Scotia turbet, ubi tamen magna dicuntur esse dissidia. Vestri Suedi in Moravia aliisque circa Danubium locis rerum potiuntur, et si victoriae unius compotes fiant, Viennensem agrum valde infestabunt.9 De pace communi quid iudices, et an putes legatos Lusitanos in eo qui iam habebitur conventu admittendos,10 scire desidero.
Plura non addam praeter preces ad Deum ut te, tuam tuosque diu servet incolumes. Vale,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XXVII Iulii 1643.
Mathaeus Vossius dicit se ante biennium in Galliam ad fratrem per Benedictum Schytam misisse quattuor exemplaria tomi secundi Historiae Batavicae, quorum unum tibi erat dicatum.11 Rogat itaque an id receperis.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 17 s.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 4 Aug.
En in dorso: 27 Iulii 1643 W. de Groot.