Frater optime,
Intellecto e sermonibus Reygersbergii et vestris ad eum litteris vos non intercedere quominus filii Petri nomine Santeni filia ipsi in matrimonium a me postularetur, ego eius
386
continuo rogatu, communicatis cum senatore consiliis, secundo huius mensis adii Santenum eique nulla vestri mentione, filii tantum nomine exposui mores Carlotae ipsi tantum placere ut propiore vinculo cum ipsa uniri desideret, satis iam fuisse temporis ut ex conversatione ibi habita filii spectare[n]tur ingenium et indoles; de aliis quae in tali negotio afferri solent me, utpote inter notos et amicos, nihil praedicare, itaque petere me ipsi hoc matrimonium.2 Respondit, gratiis prius actis, mirari se quod Petrus me ea de causa ad se mittere voluerit, quippe cui ante aliquot tempus ipse cum uxore3 indicaverint non placere sibi nimis frequentem Petri conversationem, atque ita rogaverint ut ab ea abstineret, interdicturi etiam nisi amicus fuisset; exinde ipsum quidem minuisse frequentiam; et satis alias placere ingenium, caeterum in tanta rerum omnium caritate, ubi et heredibus de necessariis sit prospiciendum, non sibi e re sua et filiae videri id matrimonium cum filio, cui deessent ea quae ad familiam commode sustentandam requiruntur. Regessi ego et nos optasse ut antequam de matrimonio ageretur filius tuus in aliqua dignitate aut munere fuisset constitutus, eaque de causa me nuper Amstelodami4 fuisse et cum amicis ea de re egisse et ab iis hoc accepisse responsum, nihil nunc quidem vacare, sed ubi quid vacaverit rationem eius habitum iri, atque ita futurum ut cum iis quae a vobis impetrare posset, onera matrimonii valeant sustineri, rogare itaque me ut de tota re amplius velit deliberare. Respondit ille se cum uxore acturum, et dixi ego me aliquando reversurum, sed tempus certum non constitui. Tunc ille vino afferri iusso saluti vestrae propinavit, hinc ad alios sermones digressi vix semihorula exacta discessimus.Ego in hoc colloquio non expressi quid filius nunc temporis a vobis sit habiturus annuatim, quia id ipsi minus placiturum credebam si tantum pecunia annua, sine certa sorte quae liberis procreandis cedere debeat, pramittatur. Ipse vero satis ostendit minus sibi probari quod de domicilio Amstelodami constituendo dixeram; dicebat enim se liberorum esse amantissimum, ideoque et filiam minorem Gravio5 elocasse, ut eam prope se haberet.
Haec est propositionis a me factae narratio, in qua valde cavi ne limites mandati excederem. Nunc quid amplius hac de re fieri velis indica; tum etiam si forte filius indicet Santenum consentire, quantum donationis propter nuptias nomine offerre possim, et an vestro nomine pacta antenuptialia conficere possimus, et quid concionatoribus de consensu vestro in hoc matrimonium respondere queamus.
Abiit ad vos praeterita septimana Adrianus Vergoesius, iunior Guilielmi frater,6 qui etiam a me commendari tibi voluit. Aderit et ei cognatus noster Tuningius, parentum
387
suorum et amicitiae nomine satis commendatus.7 Offeret tibi Vergoesius sex Lucani exemplaria, item Anthoboliam tuam minore forma excusam, et libellos duos de rebus Anglicis.8 Plura ipsi neque festinatio neque ratio itineris tradere sinebat.Pro novis quae de rebus Gallicis scribis gratias habeo, imprimis de affectu erga foederatos reginae, deque eo quod Espernonius obtinuit porroque obtenturus est Elbovius.9 In nostro statu rebus ut nunc sunt constitutis nihil tale sperari potest.10
Historia Albigensium ubi prodierit11 rogo ad nos transvolet; erit eius cognitio et utilis et iucunda. Cum praetore Grotenhusio vel coram, vel per amicum agam de libro Victoriae.12
Princeps Arausionensis nihil ad Hulstam promovit.13 Putant quidam eum imminere propugnaculo quod aquis Gandavensibus impositum est. Certe prope Philippinam suos exposuit, relictis prope Hulstam denis e centuriis singulis, - sunt autem eae numero centum quinquaginta - cum lembis scaphisque minoribus.
Postquam haec scripsi, intelligo Adrianum Vergoesium adversis ventis hic retineri cum sociis, itaque te ea quae misi serius accepturum. Hodie mihi senator Reygersbergius tradi iussit catalogum iam diu a te missum bibliothecae Cordesianae, pro quo maximas tibi habeo gratias.14 Interim rogo ut libelli de Cive memineris; propediem enim adibo Johnsonium, quem absque spe mittendi eius libri adire vix audeo.15
Vale,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, VI Iulii 1643.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 14 Iulii.