307
Frater optime,
Veni iam cum uxore et liberis Amstelodamum, ut ipsorum studia promoveam eosque idoneos reddam,2 ut tibi aliqu(an)do possint esse usui. Heri conveni obiter Vossium, quocum de scriptis Simplicii et Campensis egi, quae ille sibi visa negabat, nec id mirum, neque enim adhuc prostant.3 Hodie adii Blavium, qui mihi Lucanum cum notis tuis tandem editum ostendit.4 Idemque indicavit tractatum Roberti Campensis de Visionibus a se ex impresso in Transilvania exemplari editum atque ita novum non es(se).5 Alterius auctorem nosse se negabat. Ego eum esse puto quem proxime nominavi Slechtingium. Si certiora comperero, curabo intelligas. Indicavi Vossio de Anthologia consilium, quod illi non displicet dummodo Neranus typos habeat satis elegantes, qua de re ego videro.6 De epigrammatis reliquisque poematiis tuis7 agam cum Vossio an ea Blavio, quamvis lentitudine sua molesto, tradi debeant, an Nerano aut alii typographo. Certe Blavius bonos correctores non habet et ipse labori impar est, sed de his aliisque proxime latius scribam.
Si scriptorem Admirationis nossem,8 possem illi indicare quae de Ruaro et Sorbonae iudi(cio) scribis, sed is mihi cum ignotus sit - neque enim typographum Neranum, qui se pro auctore venditare videt(ur), pro tali agnosco -, nescio quomodo curare possim ut id intelligat. Dabo tamen operam ne amici nesciant. De Riveti adversario quid fieri queat, nondum satis comperi. Agam tamen cum eo quem nominas9 et ubi quid comperero scribam. Interea rogo te indi(ce)s nobis quo loco inveniri possit censura Sorbonae in librum
308
Bonaventurae, cuius tu mentionem facis, et si edita non est descriptam mittas, ne alii rem incognitam sibi sola infitiatione evertant.Res Galliae quod attinet, miror regis defuncti decretum tam cito antiquatum,10 neque id mihi boni quid praesagit. Victoria contra Hispanos11 commodum Galliae obtigi(t), nam absque ea foret iam hostem in visceribus regni haberet.
Ego si res meae ferrent et securus esset commeatus, libenter te inviserem. Nunc pacat(a) tempora expectare cogor.
Deus Optimus Maximus te, tuam, tuos diu nobis servet incolumes et pace(m) politicam et ecclesiasticam promovere dignet(ur). Vale,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Amstelodami, Calendis Iunii 1643.
Lucani exemplar cum notis tuis mitto. Aliquot nobis exemplaria dabit, aliquot tibi mittet Blavius. Tu quibus quid nomine tuo dari velis, rogo nos moneas. Filius Petrus iam hic est.12 Videbimus ecqua ei spes hic affulgeat.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 10 Iunii.
En in dorso: 1 Iunii 1643 W. de Groot.