Frater optime,
Epistolam tuam a Laurentiade, ut loqui amat, anatomizatam iam acceperis.2 Misisse enim se quo iusseram tempore Blavius asseverat.3 Ego in ea sum sententia ut respondere alia debeas epistola, nam materia ipsa satis discutitur in scripto adversus Rivetum.4 Interea hic quispiam
305
quintum epimetrum adiecit et typis vulgavit5 ut hominem deridendum propinet et nomen Axelii Oxensternii, quod in Laurentiadis libello deletum putat, exprimit. Sed ego exemplar meum penitius considerans ita impressum fuisse video ‘Suecum ex familia Oxensterniana’, ita ut alius praeter Axelium designari possit, de quo monere te volui.6 Addam et illud, Cyrilli catecheses7 et locum de inventione crucis egregie defendi et explicari a domino Vossio in Dissertationibus de tribus Symbolis, dissertatio I in fine, pag. 34, 35, 36, quae forte in manus tuas nondum venerint.8Accepi litteras a Sorberio9 quibus maximas tibi pro collatis in se beneficiis gratias agit. Blavius cum ipso de correctione et indicibus ad Anthologiam necessariis acturum promisit.10 Illud nuper scribere oblitus sum: missum a Blavio per Martinum Augusti ad Oxensternium cancellarium exemplar Annotatorum tuorum ad Evangelia11 ante aliquod tempus, ut iam illuc pervenisse non dubitet. Imprimit iam ipse Dissertationem de origine gentium Americanarum,12 et Lucanum post duas septimanas praelo subiiciet;13 postea poemata ei tua tradam.
Filius iam Amstelodami est, inde ad te de suo negotio scripturus.14
Bene te de Sancti Martio et Thuano sperare,15 est quod gaudeam; valde enim cum ob
306
patris avique memoriam, tum ob sua merita Thuano faveo.16 Perpiniano an Galli potituri sint dubito, non ignarus per discessum regis imminutum exercitum. Hic omnia crebris Suecorum in Germania victoriis17 personant, unde spes est fore ut imperator et Bavarus suas, quae circa Coloniam sunt, copias revocent atque ita Vinarienses sine proelio hostes abigant. Nisi princeps cum exercitu propere adfuisset,18 magnopere metuendum erat ne Melo cum caesarianis iunctus ipsos invaderet, ut nuper Guichium.19 In Britannia omnia adhuc sunt turbida; parlamentum habet quantas vult copias, rex vix ullas.Deus orbi christiano aliquando pacem concedat et tua quae ad eam tendunt secundet consilia. Vale,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Hagae, VII Iulii 1642.
Santra quid scribat scire aveo, hoc interea in eum accipe epigramma.20 Sunt qui dicant ex ore Heinsii auctorem eius esse Sulechemium eumque sub Santrae nomine ad te scripsisse.21 Reginam matrem obiisse hic rumor est, sed vidi litteras Colonia, 2 Iulii scriptas, quae eam vivere testantur.22
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 16/9 Iulii.
En in dorso: 7 Iulii 1642 W. de Groot.