Mi frater,
Multum me delectavit tua epistola, quod video nostra quae in Batavis sunt in lucem proditura.2 Rogo urge quantum potes. De Santrae epistola feci quod scripsi tibi, nec aliud merebatur.3 Est, quisquis est, homo contradicere cupiens, contradictorem non ferens. Laurentiadae nihil aliud hoc tempore opponendum arbitror4 quam editionem omnium eorum quae ad me et ad Rotterodamenses pertinent.5 Quod ut quamprimum sine vestro incommodo fiat et te et dominum Reigersbergium obtestor. Ubi Riveti scriptum prodierit, potero obiter ad quaedam a Laurentiade dicta, ipso non nominato, respondere.6
Domini Vossii librum exspectabo.7 Sorberius poterit8 non inutilis esse ad faciendos indices, si Vossio utitur adiutore et sequitur mea praescripta quae olim ad te misi.9 Sane dignus est labor ille meus qui publicis utilitatibus tradatur.
Evangelica nostra ad magnum dominum cancellarium ego mitti non suasissem, sed librum de Iure belli ac pacis omnino. Nunc quod factum est, infectum reddi nequit.10
Thuanus sub iudicibus delegatis est.11 Et quanquam dicit probaturum se nihil se fecisse sine regis iussu, tamen amici metuunt eoque magis quo frater eius, qui fratris res commendaturus venerat, iussus est discedere. Perpinianum non videtur cessurum cito.
321
Gratias tibi ago pro epigrammate in Santram. Memineris, quaeso, mittas ad me Walonem Messalinum ubi commode id fieri poterit.12 Carmen illud quod poematis meis insertum est contra Batavos poetas, est domini Goicetae, viri doctissimi.13 Excipiendi quidam fuere, sed forte non male Santrae illa conveniunt. Nos in Annotatis ad Vetus Testamentum libros Regum absolvimus,14
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
19 Iulii 1642.