eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5766. 1642 juni 28. Aan W. de Groot.1

    Mi frater,

    Cum literas hoc tempore nullas abs te acceperim,2 arbitror te quo tempore scribi solet Amstelodami fuisse nostris quoque intentum negotiis, quae ut bene tibi procedant Deum precor.

    De Sanctimarcio et Thuano3 est cur bene speremus, quia ad Sanctimarcium, qui Montispellerii custoditur, rex de cursoribus suis misit qui ei inserviant; Thuanus vero regis comitatum sequitur custoditus a comite Charroio, praefecto Caleti, sibi amicissimo. Scripsit ad propinquos se in eo sontem, quod regi displicuerit. De caetero in tranquillo sibi conscientiam.

    Hispani Perpiniano subvenire volunt, habent et exercitum et centum navium classem. Rex, ut fama est, cardinalem videbit in ea parte Avenionis quae Gallici est imperii. Neuter firma est valetudine. Rex et haemorrhoidibus et febribus tentatur. Cardinalis in corpore novae semper emergunt vomicae.

    287

    Harcurtius apud Marlam est. Beckius post discessum Melonis apud Valentinianas cum septem millibus. Eius turmae tres a Gallis caesae apud Quercetum Hainaviae.

    Saluta, quaeso, amicos, praecipue matrem, uxorem tuam et liberos,

    tibi obligatissimus frater,
    H. Grotius.

    Lutetiae, 28 Iunii 1642.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 938 App. no. 606. Beantw. d. no. 5779.
    2 - Een brief van maandag 16 juni ontbreekt in de reeks; zie no. 5762.
    3 - Deze berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrieven van 28 juni.