Mi frater,
Nostras interpretationes ad prophetica Testamenti loca2 et lectionem τεσσάϱων3 suo tempore firmabimus. Interim rogo amicos iudicium suspendant.4 Librum de Cive vidi.5 Placent quae pro regibus dicit. Fundamenta tamen quibus suas sententias superstruit, probare non possum. Putat inter homines omnes a natura esse bellum et alia quaedam habet nostris non congruentia. Nam et privati cuiusque officium putat sequi religionem in patria sua probatam, si non assensu, at obsequio. Sunt et alia quaedam quae probare non possum. Librum non puto venalem esse, sed inquiram.
Gaudebo si causa regis ita ut oportet defendatur, quam ad rem pertinentia quaedam scripsi ad dominum Reigersbergium.6 Velim autem reperiri et qui Riveti ferociam contundat,7 obiterque aspergat Borboritam et Laurentiaden, indignos perpetuo responso. De Borborita aliqua antehac tibi scripsi;8 de Laurentiade habes hic pauca quae usui esse possint.9
200
Flores nostri hic placent,10 sunt enim multi qui grammatica et historica studia cum iure coniungant. Sunt autem mea in isto genere παϱαλειπόμενα post tot alios.11 Blavium rogo interpelles de Cyrillianis,12 Lucano, poematis, Anthologia.13 Sexagesimum iam implevi annum.14 Velim omnes labores meos facere iuris posterorum. Thuanus magni fit a collegis.15 Pro Cornelio faciendum quicquid fieri poterit.16 De regis valetudine incerta omnia. A legatis non conspicitur, ab aliis raro.17
Tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
11 Aprilis 1643.
Indicium est nutantis aulae Noyerius, summe antehac potens, ab aula remotus imperio regis aegroti.
Vidi Jacobi Laurentii librum mihi dedicatum.18 Miror eum qui veri se patronum dicit ita audacter mentiri,19 ut cum Ruarum apud me hospitium habuisse, et cum quae ego in libris de Iure belli dixeram de mennonitis, ad socinianos trahit.20 Nescio an ullus antehac
201
protestantium dixerit, neminem qui sit in communione romana posse servari.21 Contra et dixit et scripsit Camero,22 Ferrarius23 multique alii. Causae quas adfert, inanes sunt. Nam Concilium Tridentinum illam iustitiam quam Deus approbat et salutiferam esse vult, dicit esse a Deo per Christum, non ex natura aut ex lege Mosis; et abstinere‹t› ab idololatria possunt qui in illa sunt communione, nempe si sanctos honorent ut Dei servos, si imaginibus utantur ut memoriae suscitabulis, si in sacramento venerentur id quod praecipuum est, sicut Concilium Tridentinum tanquam idem valentia ponit, adorare sacramentum aut Christum in sacramento.24Multa mihi mea vetera obiicit25 quasi cum nuper scriptis pugnantia, quae tamen non pugnant si ad rectas dialectices regulas exigantur. Tum vero si processu aetatis, colloquiis eruditorum, diligenti lectione factum est mihi iudicium defaecatius, non magis ob id inconstantiae argui debeo quam Augustinus, qui multa sua correxit.26 Iniuste autem universis catholicis obiicit Psalterium Bonaventurae,27 damnatum a Sorbona, et illa ad Mariam, ‘impera Redemtori’,28 ac similia, quae de libris ablata sunt. No[n] tantum censores librorum, sed et ipsos pontifices in multis rebus falli posse ac solere, prudentes catholicorum sentiunt. Carmen Batavicum, quod a me non editum edidit Jacobus Laurentii, plane corruptum est.29
11 Aprilis 1643.