Mi frater,
Funus matris nostrae bene curatum gaudeo proque eo labore gratias tibi ago.2 Quod Petrus se dat fori rebus, plurimum laudo.3 Poterit eo modo et peritiam rerum multarum consequi et famam adipisci, cum tempore etiam rem facere aut ad maiores gradus pervenire.
Florum sparsio, ut arbitror, non tantum utilitatis quantum voluptatis adferet lectoribus.4 Laurentiades fecit quod voluit. Videntur et ille et alii omnem nobis tollere velle proficiendi libertatem,5 cum Retractationum libros scribere non fuerit dedecori Augustino.6 De Riveto reprimendo puto consilium et opem exquirendam a domino Johnsono et Vossio;7 huius etiam ad Anthologiam.8
120
Legi et Marezii tomos duos.9 Mira est hominis impudentia. Affirmat ea quae Puteani10 et Mileterius11 certo norunt esse falsa: illi de iurgio inter nos,12 hic vero de notitia scriptorum meorum super Antichristo priusquam ederentur.13 Plurima a me scripta contra sensum meum interpretatur, plurima aspergit ubique falsa. Chronologica eius omnia incertis nituntur suppositionibus.14 Enotavi utriusque generis plurima. Sed tamen censeo nihil illi respondendum: longus esset et vix utilis labor. Addam quaedam ubi revidero Appendicem,15 et ostendam quae maxime in me improbat ea esse apud Bezam.16 Praeterea nostra in Danielem, in Epistolas Pauli et Johannis et Apocalypsin lucis, ut spero, ex ipsa rerum serie adferent quantum non factiosis sufficit. In Annotatis ad Vetus Testamentum ad
121
Jeremiam processimus.17 Annotatorum ad Novum Testamentum descriptores quaero.18Lex Valentiniani, de qua scripseram, exstat post Codicem Theodosianum, pagina 553, editione quae Lugduni in Galliis facta anno 1566.19 Tota illa lex describenda et annectenda erit iuris monitorio.20 Hogerbetium21 rogo, amici omnes, et iuvetis et impellatis quantum fieri potest.
Scotorum multos sicut puto22 parlamento favere ob paria vota libertatis et regiminis in ecclesia, ita et alios esse arbitror qui regem sint defensuri. Hic omnia parantur ad bellum huius anni tum in Picardia tum in Burgundia gerendum. Mittuntur et pecuniae ac supplementa in Hispaniam et Italiam,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
28 Februarii 1643.
De Cyrillo memineris rogo.23 Maresius multos habuit adiutores.24 Quam imperitus sit linguae Graecae, vel ex uno discas quod Βοϱβοϱίτην25 Romanam dicit, tomo I, [pag.] 21.26 Quae de innocentia Flaviani et Chrysostomi per episcopos romanos defensa negat, quae de Thessalonica subdita romanae sedi,27 habet omnia Blondellus libro de Primatu
122
papae, quem Marezius saepe laudat. Videri is potest pag. 283, 365, 374.28 Multa in erratis a me correcta mihi obiicit, et alia emendatu facillima ut Jac. I, 20, pro 21, pag. Maraisii 522.29 Puto scripsisse me antehac auctorem Junii Bruti esse Philippum Mornaeum Plessiacum,30 editorem Ludovicum Villerium Loiselerium.31 Repeto id, quia ignotum esse scriptorem dicit Maresius32, cum plurimis ea res nota sit et idem Plessiacus testamento generos33 et amicos suos hortatus sit, arma ut sumerent si edicta a rege non servarentur.Video recudi Florum sparsionem Amstelodami. Rogo per amicos operam des errata ut corrigantur et ne admittantur nova.