164
Mi frater,
Non id futurum credidi, ut scriberent in hac causa contra Rivetum aut dominus Johnsonus aut dominus Vossius.2 Sed eorum consilia in quaerendo homine idoneo audienda censui serioque censeo. Regis enim Angliae et episcoporum eius regni causa hic vel maxime agitur.
Ego Marezio aliter non respondebo quam lucem adferendo locis controversis, idque in Annotatis, quorum editio editionem illam ad Vetus Testamentum subsequetur.3 Ubi agam etiam de tempore quo scriptam existimo illam quae secunda ad Thessalonicenses vulgo dicitur.4 Nihil video solidi quo Petaviana quam ego sequor χϱονολογία5 diluatur. Quodsi annus aliquis adiiciatur, ne id quidem mihi nocebit. Quod Timotheus iuvenis dicitur in Paulina epistola,6 intelligendum ex more Hebraeorum, apud quos iuvenes ad XL et ultra annos;7 et notandum presbyteros eo tempore ferme lectos fuisse sexagenarios. Dicam et [il]lud nunc obiter, quod alibi firmabo pluribus, ad Gal. II, 1 δεϰατεσσάϱων scribi, sed legendum τεσσάϱων;8 Jasonem illum nominatum in Actis XVII, 5 fuisse ex
165
iudaeis qui iam ante in Christum crediderant,9 ut censuit etiam Beda:10 cognatum, ut credo, Timotheo, qui propterea Thessalonicensibus accensetur Act. XX, 4.Iam vero loca Pauli11 de duplici genere resuscitandorum agentia manifestum faciunt discrimen eorum, qui tunc victuri sunt et qui tum futuri mortui; ita ut ϰοίνωσις - quae praeterea non nisi in recitatione virtutum aut vitiorum reperitur, ubi alios in communionem nostrarum laudum vocamus, aut alienarum culparum partem assumimus - hic locum habere non possit. Et quem ego dico sensum esse Paulinorum locorum eum multis locis agnoscit Beza.12 Quare cum Pauli opinio tam arctum mundo aevum circumscripserit, nihil praedixit de iis rebus quae spatium latius desiderant, quale est regum tot ad Christum conversio. Neque credibile ei revelatas res seriores quam Johanni, qui tanto tempore supervixerit. Semper enim posterioribus prophetis posteriora et plura revelantur. His positis13 omnino necessitas ipsa interpretationem rediget ad Caium principem Antiocho parem14 et ad Simonem parem Jamni et Mambri.15
166
Adde quod si per deos Paulus reges intellexisset, oportuerat eam locutionem apud Hebraeos aut christianos esse receptam. Neutrum autem verum est. Aulici posteriores divos dixere caesares mortuos, non deos, et id quoque patres improbant. Improbanda autem noluisset imitari Paulus. Aliud est in senatu Hebraeo. Nam collegium minus obnoxium erat excitare idololatriam. Quare cum dii ut apud Danielem16 ita apud Paulum17 intelligendi sint dii gentium, non potuit hoc oraculum spectare nisi tempora vigentis paganismi. Memineris etiam aliud esse ἀντιϰείμενον, aliud Ἀντίχϱιστον. Ἀντιϰείμενος18 non nisi Deo opponitur, Ἀντίχϱιστος19 Christo. Est autem Ἀντίχϱιστος idem quod ψευδόχϱιστος, etiam Syro interpreti.20 Ad explicanda quoque loca Johannis tum in Epistola, tum in Apocalypsi21 spero me iis satisfacturam, a quorum ingenio pertinacia aberit.
De Mornaeo Plessiaco quod scripsi,22 habeo ex iis qui cum ipso vixerunt. Et ipsius ultima voluntas plane cum illis placitis congruit.23
Quid de Floribus nostris censeant eruditi, avebo discere.24
De Antichristo Babyloniensi etiam hic vulgata est fabula.25 Reginam Angliae sospitem venisse ad suos gaudeo.26 Regique opto pacem non damnosam maiestati rebusque eius. Conferam quicquid potero.
Saluta tuos, quaeso, et nostros,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
21 Martii 1643.
167
Putem, si quis responsurus est Marezio, eum simul debere annotare gravissimos quosdam lapsus Marezii.27 Nam caetera quae modo scripsi contra Marezium, tibi scripsi; nolim autem ea ad adversarios emanent priusquam omnes copias meas simul explicem. Etiam de S senarii nota nova mihi documenta tradidit domini Vossii filius.28 Cyrilliana29 tibi commendo et ἐϰδόσεις nostras omnes30 et libellum pro scriptis recuperandis, ut aliquod saltem responsum habeatur.31
Thuani frater magno applausu parlamenti senator eius consessus factus est.32