Habes, mi frater, ea quae subito intra paucas horas dum Riveti2 Apologeticum le-
2
go3 mihi in mentem venere, materiae satis, si cui lubido et otium ista excolendi.4 Sed unde mihi talem? Romanenses qui apud vos sunt, modum eum quem Galli, non servant. Remonstrantium peritissimi repudiant traditiones, patres, ritus veteres, etiam non malos; student parti suae aut particulae. Dominus Vossius est meticulosus. Dominus Barlaeus ista studia pridem omisit.5 Reformati qui hic paci student, insistunt praescriptis sibi lineis; commune christianitatis non respiciunt. Deus forte aliquem reperiet. Ego enim stabo dictis, nec ultra cum Riveto, cuius in dies crescit maledicentia, committi patiar. Aut ego multum fallor, aut brevi, brevi inquam, adeo dispretae pacis poenitebit. Omnes enim leges pacis repudiant praeter unam solam, ut ipsi omnibus leges dicant.Quis haec potest perferre, quis potest pati?6 Ἡ δὲ ϰαϰὴ βουλὴ τῷ βουλεύσαντι ϰαϰίστη.7Multum avebo scire ecquid boni paritura sit illa Hollandos inter et Zelandos consiliorum sociatio.8 Aut ego illorum ingenia et mores non novi, aut non diu durabit ista coniunctio. Invenient et ὁ πϱοστάτηζ et amphictyones quo ista dissipent.9 Quae cives Middelburgenses volunt, forte non mala sunt, sed agendi ratio periculosa est. Knutius10 satis meruit a Conventu excludi: qui in republica libera vi cuncta agenda putat, iura negat sibi nata.11
3
Amstelodami cum eris, rogo salutes dominum Hoofdium,12 Vossium, Barlaeum, Blavium,13 et cures ne quid meorum intercidat. Si Johanni Arnoldi14 esset otium, posset is forte optime Apologeticum Riveti refellere, consulto interdum et Vossio et Vossii liberis.15 Sed ego neque ex hac re commoda exspecto, nec cuiquam possum polliceri. Maligne agit Rivetus, qui credi vult quae contra seditiosa dogmata scripsi,16 hoc animo scripta ut fratres eius in Gallia in odium regis adducerem. Nihil malo quam ut omnes et factis et verbis ostendant se alienos a talibus. Si quid mali illis putarem imminere, ego, si possem, id averterem.
Deus hunc annum matri, tibi, uxori, liberis et amicis nostris bene prosperet,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
3 Ianuarii 1643.