23
Frater optime,
Scripsi proxime de iis quae mihi Amstelodami evenere,2 unde disces consilia tua ab aliorum amicorum consiliis non discrepare.3 Itaque hoc unum restat, ut inveniatur quispiam qui possit et velit tua defendere. Sed in eo sicut tu haesitas, ita ego etiam maiores difficultates reperio, cum ob eas quas allegas rationes, tum ob alias mihi optime notas. Corvinus dixit se propediem Hagam venturum; videbo ecquid cum eo possim coram agere,4 sed quid expectandum sit ab eo qui sua in Molinaeum5 iam praelo parata edere veretur, ipse cogita. Tua sane annotata6 uberem satis refutandi praebent materiam, dummodo et rerum sacrarum et aliqua antiquitatis adsit cognitio; sed nimirum tu, quia nulli sectae satisfacis, ab omnibus desereris.
Interea cogita, annon e re sit hos anathematismos ab ecclesia Graeca in Cyrillum vibratos peculiariter typis vulgari.7 Exemplar quod mitto non est nitide descriptum, sed facile a te suppleri poterit.8 Blavius hic editionem adornare non audet, itaque optaret id alibi fieri. Miror, imo demiror, nulla ad nos venire exemplaria Florum sparsionis, cum tamen is liber hic ubique prostet.9 Quare mihi unum religandum emi, ne diutius expectatione crucier.
Regina Angliae, quae satis iam diu abitum minata est, etiamnum hic manet, invitis
24
iis qui hic praesunt.10 Proxima septimana coibunt Ordines,11 atque inde iudicium sumetur de futuris. Nosti tu optime ingenia nostrorum, novi et ego, et in tuo iudicio acquiesco.Amici te hic salutant. Hoofdium nuptiis amicorum occupatum Amstelodami non vidi.12 Velim a te legi historiam,13 quam ad Reigersbergium misit, profecto notae non vulgaris. Deus Optimus Maximus te cum uxore et liberis nobis servet,
tibi obsequentissimus filius [sic],
Guilielmus Grotius.
Hagae, XII Ianuarii 1643.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 21 [Ian.]
En in dorso: 12 Ian. 1642 [sic] W. de Groot.