Mi frater,
Quas adfers difficultates ad reperiendum aliquem2 qui Riveto velit aliquid reponere, praevideram. Forte Johnsonus3 in Anglia reperiet aliquem, aut Deus aliter providebit. Libri chartae optimae Florum sparsionis4 pridem a me missi fuere Rhotomagum, sed audio nautas ventis adversantibus detineri. Duo chartae vulgaris dedi Germano nobili Levetornario.5
Vidi scriptum Belgicum contra regem et reginam Angliae, imo non obscure etiam contra principem Arausionensem6. Puto in Zelandia factum ab aliquo qui multum hauserit de puritanismo et qui ad suas sententias per vim tuendas nihil illicitum putet.
Historiam Hoofdii7 legere coepi, est opus egregium. Non placebit forte aliis dictio antiquaria. Sed praecessit in tali scribendi genere eum Thucydides, et Sallustius, de quo exstat carmen:
Et verba antiqui multum furate Catonis, Crispe, Jugurthinae conditor historiae.8Et nullo minor Tacitus. Quid facturi sint Hollandi et Zelandi, videbimus.9
Quod dixi in libellis meis, ex Bernhardi scriptis10 constare satis fuisse in ecclesia
45
romana doctrinae ad salutem, idem firmare potui ex libello Gersonis11 aut Thomae Campensis, de Imitatione Christi, qui hic regis iussu recusus est.12 Quae autem ex Antiquitate reipublicae Batavicae13 obiiciuntur, ea nolo tueri omnia. Excessi enim modum studio in eam rempublicam in qua versabar, et multa talia aetas in nobis decoquit. Neque tamen aequum est nocere ea regi Angliae, qui successor est eius qui regnum illud non pactionibus, sed armis quaesivit, et qui nihil postulat nisi quod in moribus avitis est positum, secundum quos rex omnia solus potest, ius habet belli, pacis, distribuendorum munerum civilium, ecclesiasticorum, militarium.14 Tantum leges novas condere aut tributa imponere neque rex solet sine parlamento, neque parlamentum sine rege. Ita iurisconsulti omnes15 qui ante hos motus scripsere.Mitto literas ad dominum Utenbogardum, ne me sui oblitum putet.16 Velim reddi mihi chartas quondam a Rotterodamo ablatas; possent mihi esse utiles,17 neque est quisquam qui ius in eas obtendere possit, bonis mihi per sententiam restitutis.18
Exiere e carcere19, sed rusticatum missi sunt Bassompetra et Vitriacus marescalli, comes Cramulius. Multi sequentur eiusmodi. Scriptor epistolae quam Rivetus postremo libello apposuit contra Mileterium, est Sorberius.20 Ostendit se non imperitum linguae Latinae. Noli tamen ei quicquam rerum nostrarum credere.
Saluta, quaeso, matrem, uxorem, liberos, amicos. Velim, ubi commodum erit, mitti ad me Aratea nostra. Memini duo fuisse exemplaria quibus nonnulla adscripseram.21
Tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
24 Ianuarii 1643.