Mi frater,
Quod amicos, qui Amstelodami nobis bene volunt, salutasti, gaudeo. Quod de calumniis scribis,2 id plane condemno, nam quod ibi accusatur, id maxime laudi est alibi. Ego me et vera scripsisse et utilia confido, nec possum et conscientiae meae et omnium hominum iudiciis satisfacere. Multi effascinati sunt iis, quae diu audiere. Itaque vindicandi me labore illos libero. Mea scripta semet vindicabunt.
36
Si Blavius nihil velit addere praeter quae dixi,3 facile patiar eum recudere Annotata ad Cassandrum.4 Ad exprimendam romano-catholicorum hoc tempore sententiam nihil aptius invenio ea bulla5 quam designas. Titulum non alium puto poni posse quam ‘Viam ad pacem ecclesiasticam’. Trochaeos de Eucharistia6 nolim addi. Praefatio ad Janinum7 pro occasione amicis ostendi poterit, quanquam non multum in eo emolumenti video.
Latius8 me nondum a meis coniecturis depulit. Si quid Blavius habet, velim id nosse, antequam meum opusculum edatur, et an putat totum illud quod a Zenonibus Venetis9 est editum fabulam esse. Forte Frislandiae pars aliqua est aut Gronlandiae aut Islandiae; nomen certe non disconvenit. Avebo valde cognoscere quaecunque ad hoc argumentum afferre possunt talium periti.
Librorum de Iure belli ac pacis10 exemplaria partim retinete, partim ad me mittite, ubi primum id sine gravi impensa fieri poterit. Treselius11 mortuus est, sed locum eius implet filius.
Aratea12 recensendi nunc quidem tempus non habeo, occupatus melioribus. Possem tamen aliquando cogitare, si duo possim recuperare editi a me voluminis exemplaria, alterum patris, alterum meum, in quibus annotavi aliquando ad novam editionem profutura. Nunc neutrum habeo. Nostra ad Lucanum et poematum reliquias edi gaudebo.13 Quod hic edi curo nostra ad Vetus Testamentum,14 non infenso in Blavium animo, sed necessitate feci. Quotidie ab inimicis irrideor ob ea, quae ipsius operae et correctores peccarunt, etiam in erratis.15 Tum vero index ita factus est et quaedam in Appendice ita corrupta, ut malitiam alicuius, non dico Blavii, putem intercessisse. In summa nihil unquam visum est contaminatius.
Matri, tibi tuisque fausta vota reddo.
37
Dicit mihi Labbaeus16 quaecunque ad pacem ecclesiarum propono in Annotatis eadem esse quae olim proposuit Hospitalius, Galliae cancellarius; de Annotatis vero ad Evangelia, Erasmum vepres, me omnes sentes sustulisse. Rivetus17 de iisdem huc scripsit: ubi bene nemo melius, ubi male nemo peius,18
tui amantissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 18 Ianuarii 1642.
In Annotatis ad Cassandrum velim et haec corrigi:19
5 28 aut quod idem est a vitiis purum efficere.
7 18 remissionis peccatorum et emundationis a vitiis, quam sequitur sanctificatio.
7 20 Mundities in animo.
In Cassandri libro quae ad manuscriptum exemplar correcta sunt, ea poterit exscribere et mittere Mercerius,20 nam ipse liber satis grandis est. De Anthologia21 rogo memineris.
Princeps Condaeus huc venit,22 ut absente rege regis consilio praesit. Castellum Arzellerii in Ruscinonensi tractu in Hispanorum venit potestatem. Mortuus Espernonius. Principis Condaei filia Longavillano nubet. Turca Budam munit.