Mi frater,
Primum toto corde Deum precor, ut optimae matri nostrae cuncta det salutaria, quod rogo ei meo nomine significes et exquiras, ecquid sit quod ei gratum facere possimus.
De gentium Americanarum origine, nisi talium gnari habent quod me moneant, editionem tibi cumprimum fieri poterit commendo.2
Ex illis molitionibus contra Stridenum et Cloeckium3 video non quiescere eos homines, quos ego in Appendice4 vivis coloribus descripsi. Somelsdikio5 opto a Deo poenitentiam eorum, quae fecit adversus viros se meliores et eam quam patriam suam dicit.
Gaudebo videre bene recusa nostra de Iure belli ac pacis cum annotatis. Locum et chartas sancti Ludovici6 et nostra ad Philemonem bene legisti. In fronte operis totius ponendum ‘Hu-
4
gonis Grotii de Iure belli ac pacis libri tres, in quibus ius naturae et gentium, item iuris publici praecipua explicantur: Editio nova cum annotatis auctoris; accesserunt et annotata in Epistolam Pauli ad Philemonem.’ Si putes in Batavis recudenda nostra ad Cassandrum,7 posset titulus fieri ‘Via ad ecclesiasticam pacem’. Praeter ea vero, quorum mentionem in epistolis feci antehac ad te scriptis,8 posset addi huic volumini Syllabus quondam editus Argentorati9 omnium libellorum ad idem argumentum pertinentium, ut qui talia amant norint quae legere debeant. Prooemiis omnino abstinendum censeo. Pessime fecit Blavius, quod imaginem meam cum illis versibus et titulis amissarum dignitatum, quibus meliorem nunc habeo, praemiserit libro10 nihil minus quam hoc postulanti. Et velim auferri eam et indicem, undecunque poterunt. Ego certe aufero ab omnibus exemplis, quae amicis dono. Vicquefortius11 de accepto exemplari iam gratias mihi egit perquam magnifice.In Ruscinonensi tractu12 repulsi sunt Hispani diebus Saturni, Dominico et Lunae ante Domini natalem. Naves longae quinque tempestatibus hibernis impulsae in littus Gallicum, qua exit Rhodanus, periere partim, partim in manus Gallorum venere. Ingentes hic paratus fiunt pro Catalanis et in Catalania. Vestes et commeatus parantur pro XXX hominum millibus. Rumor addit regem ipsum illuc iturum.
Deum precor, matri nostrae adsit paterna sua bonitate teque ac liberos tuos sospitet mihique concedat, ut vicem tibi possim rependere pro tot et tam frequentibus in me officiis,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 4 Ianuarii 1642, quem annum tibi amicisque omnibus opto felicem.
Vide, quaeso, Anthologia13 an Lugduni edi possit sub bonis correctoribus. Id si fieri non potest, remitte ad me cumprimum poteris. Nam de poematis, Lucano, Americanis14 scio te satis memorem.