Frater optime,
Praeterita septimana nuntii prae frigoris et glaciei impedimento stato tempore adesse non potuerunt, sed triduo quam solent tardius ad nos perlatae sunt litterae,2 quare mirari non debetis, si nec tu nec quisquam alius ea septimana litteras accipietis. Nunc alterae tuae litterae3 mihi traduntur, quare uno responso defringar.
Quomodo se res habuerit de disputatione Sorbonica,4 quid vero Spiringio5 super calumniis in te sparsis responderis, libenter cognovi et pro novis, quae ex Italia et Catalonia nuntias, gratias habeo.
De Wiarda6 bene mones. Ego ea de re, ut et de editione Dissertationis Americanae,7 diligenter cogitabo et iudicia aliorum exquiram.
Nos nihil hic iam novi habemus, nisi quod conventus Ordinum in VIum proximi anni dilatus est nulla re acta, ne quidem designatis Curiarum consiliariis. Interea magnis animis Harlemenses et Lugdunenses cum quibusdam aliis contenderunt Stridenum et Cloeckium,8 utputa [sic] remonstrantes, incapaces esse ordinis senatorii. Quid super hac re constituendum denique sit, proxima comitia ostendent. Addam et hoc ex amicis obiisse Henricum Persinium,9 advocatorum hic hactenus principem, periculosissime autem laborare Sommelsdikium10 obturato a viscosis humoribus urinae meatu, cui malo iam et febris continua accessit.
Nunc ad libros tuos venio, de quibus et tu et Blavius ad me scribitis,11 et hic quidem tria tantum folia ad editionem de Iure belli et pacis12 restare scribit rogatque, quo loco testimonia de S.to Ludovico et Annotata ad Philemonem13 poni debeant, item quomodo formandus sit titulus. Dixi fini operis de Iure belli subnectenda duo testimonia, tunc sequi debere dicta Annotata, ut et ipsa indicem praecedant; in titulo vero eorum mentionem faciendam his verbis ‘accesserunt iam Annotata in epistolam ad Philemonem’. Si quid ex his tibi displiceat, rogo indices. Puto enim me id satis tempestive Blavio perscripturum. Rogavit me et super impressione
688
Annotatorum ad Cassandrum14 et ex Mercerio15 intellexisse se scribit ea fere, quae tuae ad me litterae continent. Neque alienus videtur ab iis omnibus excudendis, quae tu congessisti, sed rogat, quem ei operi titulum velles imponi, qua de re deliberaturum me dixi ideoque tuam iam sententiam exquiro; tum vero an ista tua ἄνευ προοιμίων in publicum velis prodire, cum tamen prolegomenis quibusdam praeparari et leniri possint animi, quos, ut in re nova, omnis concordiae in ecclesia mentio exasperat.De effigie tua iam ab Annotatis16 divellenda post tam multa divendita exemplaria frustra nos cogitare ait Blavius, cum alii, qui priora inspexerint, defectum eum in codice suo non sint laturi. Rogabat bonus vir, an titulum legati adiici velles; id enim a se praestari posse. Ego cum omnino auferri non possit, nihil mutandum censeo.
Uxoris tuae nomine pecuniam nondum accepi. Ubi eam accepero, ad ipsam scribam. Interea hoc unum monebo matrem nostram17 indies magis magisque viribus naturae destitui atque ita paulatim ad suum finem vergere.
Deus Opt. Max. te cum uxore et liberis diu nobis servet incolumem, non tantum hoc instante anno, quem felicem tibi precor, sed et aliis hunc secuturis.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXIII Decembris 1641.
Exemplaria18 an duo amici postremi acceperint, e Blavio sciscitabor et proxima vice perscribam.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 1 Ian. 1642.
Onder het postscriptum: Wicquefort.
En in dorso: 23 Dec. 1641 W. de Groot.