Mi frater,
Terriculamenta ista2 de clamoribus aut male catholicorum aut male reformatorum non modo non curo, sed et rideo. Latrent, dum ne mordeant. Ego aequitatis vias me institisse confido speroque fore, ut in Gallia sarciatur haec ruptura ad illas ferme quas dixi leges. Id grave praeiudicium erit in Scotos et alios, quos idem Σκότισμα attigit. Verum etiamsi hoc non eveniat, mihi constabit facti ratio neque desinam eo pede pergere.
In edicto quod misisti3 miror Ordines Foederatos imperare officialibus et magistratibus. Possunt id in eos, qui in Flandria Brabantiaque sunt, non in eos, qui in Hollandia. Sed Ordines Hollandiae mos est a Foederatis rogari, ut ipsi suis imperent. Mirabor, si id ab Hollandis negligetur, quanquam quid nunc mirer in tam corrupta republica.
Si quis respondeat Amirautio,4 e re erit addi libellum illum de Absoluto decreto,5 dignum qui ab omnibus legatur. Historiam Vossii6 spero dignam ipso ac patre fore. Certe prior pars id spondet.
579
De iis, quibus danda exemplaria, ad te saepius scripsi.7 In earum literarum unis et Hoofdii et Bellimontii8 mentionem invenies. Wyckefortii9 fueram oblitus. Si velit illis dare Blavius, ego libens ad me missa totidem exemplaria dabo librario cui volet.
Poematum reliquias10 et Lucanum11 tibi commendo et de Anthologia12 ut cogites, quid sit optimum factu.
De Aira quid futurum sit, dubitamus. Galli adhuc aliquid hoc anno acturi videntur contra Clusam in Belgico fine. Cardinalis Hispanus revalescere creditur, Lamboius13 ad Insulas habere exercitum, quem Gallis opponat. Fiunt et ex Lucemburgico in solum Gallicum excursus et dux Carolus14 videtur se addere Gilloni Hasio.15
In Italia quiescunt Galli et Hispani. Papa Castrum urbem bono defensam praesidio obsidet, cum Luca transegit.
In Catalania et Ruscinonensi tractu leves pugnae Marte dubio. A Portugallia redit marchio Bressaeus.16
Saluta, quaeso, matrem, uxorem tuam et amicos.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
19 Octobris 1641.
Librum Petavii17 nescio an D. Heinsius acceperit. Ego enim Petavio responsi debitor sum.