583
Mi frater,
Vehementer commotus fui cum reversis ad me a librorum concinnatore exemplaribus Annotatorum ad Evangelia2 praefationis tergo additam vidi meam effigiem cum invidiosa illa praedicatione,3 quam ego nulli meo operi addi cupio, minime vero huic, in quo ταπεινοφροσύνη docetur. Quare a meis abstuli. Auferri et ab aliis exemplaribus cupio, ita ut quicquam, rogoque id efficias, ut quod meam ad existimationem plurimum pertineat. Si ita avelli potest, ut maneat praefatio, malim. Sin minus, vel cum praefatione auferatur effigies. In erratis recusis non minus novorum erratorum reperio quam in prius cusis, in Hebraicis maxime, in quibus Manassem4 praestitisse quod suarum erat partium pro certo habeo, sed typographicae operae eius notas aut non assecutae aut non secutae sunt. Si posthac boni aliquid edere volet Blavius, opus erit et eruditum correctorem domi habeat, qualem habuere Stephani, Frobenii, Raphelengii et alii.
De Anthologia5 consilium tuum, de poematis6 et Lucano7 editionem exspecto.
Indicem omnino abstuli ab exemplaribus meis neque exspectavi illius noviter cusi exemplaria, quia quaedam menda gravia a me indicata mansisse video.
Tuus toto animo frater
H. Grotius.
20 Octobris 1641.