Mi frater,
Multum plane tibi ac D. Vergoesio2 debeo pro tam assidua cura pro editione mea.3 Caeterum noli dubitare, quin verum sit in indice recuso quaedam relicta, quae mutari volueram. Habeo enim exemplum eorum, quae in indice corrigenda annotaveram.
Ad libellos de viduitate4 quod attinet, expiscabor sententiam affinium. Mihi non displicuerit excudi Hagae nitido etsi non maximo charactere.
In Schonckii et Overbekii causa5 gaudeo te esse medium et rogo, ut vias pacis monstres, quae omnibus quidem suadendae sunt, sed maxime eis, quos tam propinqua iungit necessitudo. Tum vero pro tolerato tutelae onere non levis gratia debetur. Graswinckelio6 nova dignitas opto bene vertat. De Melancht[h]one7 rogo memineris.
Amirautius8 in illo libro suo non libello tantum de Absoluto decreto,9 sed et Curcellio10 respondit. Est iusto vehementior et Calvini videri vult esse addictior discipulus quam sit Molinaeus11 aut alii. Non longe abest ab idololatria in eo negotio.
De Annotatis meis noli mihi imperitorum clamores perscribere, sed iudicia eorum, qui linguas et historiam veterem norunt et a pace non sunt alieni. Lucani editionem12 et poematum13 meo nomine urgeas rogo. Loca de S. Ludovico14 ob causas quasdam nolim poni iuxta epistolam dedicatoriam. Rectius ponentur fine librorum aut post illa in epistolam ad Philemonem.15 De effigie tollenda ex libro Annotatorum nec ponenda in aliis, memineris rogo.16 Nam cum calumniatores vobis imminere dicas, non debemus illis ultro praebere materiam.
593
Videntur Galli pro Aira adhuc tentare velle aliquid, quanquam omnes hostium copiae sub Lamboio, Bechio, Melone17 in illa castra se iunxere. Ducis Caroli18 miles apud Gillonem Hasium19 est. Hispanos quosdam Tarragona egressos cecidit Motta Hodincurtius.20 Inter papam et Parmensem de pace agitur, sed pendet adhuc negotium.
Vale quam suavissime cum matre nostra tuaque uxore et liberis.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 26 Octobris 1641.