Frater optime,
Dolet mini, quod post omnes molestias devoratas iterum ad me super indice2 a te mittuntur querelae. Ego cum Vergoesio3 catalogum erratorum in indice a te transmissum sedulo lus-
570
travi et ex eo excerpsi folia, quae recudi debere iudicavi. Reliqua, in quibus errata non erant exorbitantia, ne nimiis impensis typographum onerarem, ita ut erant, reliqui reiectis in indiculum erratorum in indice erratis haud sane magnis. Illud itaque scias velim nihil a te ad indicem annotatum, quod non sit recusum aut in errata relatum. Si plura sunt, quae corrigi voluisti, quam in catalogo expressisti, id nobis imputari non potest. Opuscula de viduitate,4 si charactere mediocri contentus es, vel hic vel in Selandia facile reperient typographum.De Schonkii et Overbekii negotio5 gaudeo te adhuc medium agere. Scripsisse se ea de re nuper dixit Schonkius. Ego libenter aliquid pro concordia conabor, nam et ego medius sum, utpote qui tam Overbekii quam Schonkii hic causas agam neque in hac causa alterutri dederim consilium. Et forte fiet aliquid, nam de amicorum conventu agi intelligo. De Graswinkelii negotio6 scripsi nuper id iam peractum Lugdunensium et Amstelodamensium consensu, quare non est, quod ea de re amplius addam.
Viduae Slatii7 idem, quod tu scribis, coram dixi et, si ad me redierit, repetam.
Bremio8 aliquem dictasse quae is indici inseruit neutiquam credo. Est ipse sui cerebri homo, qui ad sui animi sententiam tua formavit.
Rogabo eos, qui in Melancht[h]onis lectione se exercuere, ubi epistola ista, de qua mones,9 reperiri possit. Amiraultium10 clementius tecum agere laetor, ne semper cum crabronibus certare cogaris, quanquam id certamen te non tangit.
Liber tuus Annotatorum iam Hagae prostare incipit, hac vero septimana ubique prostabit. Magnam in te calumniarum messem praenuntiant qui ingenia hominum noverunt. Anthologiam11 melius Parisiis quam Amstelodami impressam iri confido, nisi meliorem correctorem nanciscatur Blavius, cui Lucani editionem12 commendes velim; neque enim ante eum absolutum poemata13 ei concedam. Rogavit me Blavius, an loca ista ex vita S.ti Ludovici14 ante dedicatoriam in tergo frontispicii legi placeat, quod sane mihi non improbatur. Tu, quid videatur, quaeso, rescribe.
Interea Deus Opt. Max. te nobis totique ecclesiae et reipublicae litterariae diu servet incolumem.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XIV Octobris 1641.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 24 Oct.
En in dorso: 14 Oct. 1641 W. de Groot.