Frater optime,
Quantum in nobis fuit, Blavium monuimus, ut indicem2 in locis a te annotatis recudi faciat, quod ipse facturum se promisit. Id nisi faciat aut, si id malit, indicem ab omnibus exemplaribus auferat, iniuriam tibi fieri fateor.
De Blonkiae libro3 nihil certi possum pronuntiare neque typographus, nisi eo viso, quic-
526
quam constituet. Tum et hoc nosti homines nostros ad rem faciendam attentos non libenter uti maioribus characteribus propter magnitudinem expensarum et metum, ne ab aliis minori forma imprimantur libri.Bapalmae obsidionem laeti audimus. Portugalliae motus, de quo scribis, profecto fuit periculosus. Interea hic rumores sparguntur de Siviliae, Andalousiae aliisque per Hispaniam motibus ad exemplum Portugalliae.4
De negotio Overbekii et Schonckii5 aliud scribere non possum quam videri mihi litem inde imminere, nisi compromisso res dirimatur. Non est iam ulla quaestio de rescindenda transactione te suasore facta, sed quid illa transactione inter partes actum et conventum sit, id vero disputatur. Ego libenter operam darem concordiae. Sed quia Iustus Overbekius hic non est, sed Stadae vivit, vix quicquam ea in re praestare possum. Si de tota re iudicare velis, iunge Overbekianis scriptis Schonkiana, quae mense Maio ad te transmisi.6
Affuit mihi ante aliquas septimanas vidua Henrici Slatii,7 quae a te nullo iure mariti nomine pecuniam petit. Ego respondi te minime teneri. Quia tamen has mihi litteras8 reliquit, eas ad te mitto, ne per me stare putet, quominus voto suo fruatur.
Addam et hoc. Ante aliquot tempus in conventu Ordinum agitatum - quoniam inter Hollandiam et Selandiam de substituendo fisci advocato non convenit - de legendo quopiam, qui peculiariter res Hollandiae fiscales et criminales procuraret, datumque Camerae Rationum et Curiae Provintiali mandatum, ut in absentia senatorum a Zelandia missorum de idoneis in eam rem personis prospicerent, ita tamen ut de toto negotio ad Ordines Hollandiae referretur.9 Quibus in collegiis Basio10 praecipue auctore eo res deducta est, ut civili advocationi destinatus sit Graswinkelius,11 criminali Moinsius,12 iuvenis sane pereruditus et probus et publicam quidem frequentans ecclesiam, sed animo in dissidentes haud aspero. Relatum id est in conventu Ordinum13 et pleraque suffragia ad approbationem electionis inclinavere, ut de ea non dubitetur, licet Lugdunenses et Amstelodamenses ampliandum censuerint. Ego hinc novas e Zelandia turbas et maiorem animorum aversionem metuo.
527
Denique et hoc noris Spiringum14 in causa duarum navium Suecarum, quae hic ante aliquot menses arresto inclusae erant, et in qua proposita erat exceptio litispendentiae in Suecia, quae a Senatu nostro nondum erat admissa neque reiecta, iniuncto tantum litigantibus, ut causam plenius instruerent brevibus causae coniectionibus, monitis prius Ordinibus obtinuisse in Suecia arrestum trium navigiorum ex Hollandia venientium, quo obtento tantum profecit, ut naves Suecicae arresto sint exemtae, novo sane exemplo. Caeterum mercatores nostri, (q)uorum naves erant arrestatae, ei, qui Sue(...) arresto incluserat, ci(...)s fecissent, (...)a restabat.
Vale, frater optime, et cum tua tuisque et nostris salve a nobis omnibus.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXIII Sept. 1641.
De re Blaviana et correctione indicis latius ad te scribet Goesius.15
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de Suède, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 2 Oct.
En in dorso: 23 Sept. 1641 W. de Groot.