Mi frater,
Nostra de Americanarum gentium origine2 si iis probantur, qui talia norunt, edi et quidem praefixo nomine meo non veto. Si id fit, rogo pauca exempla transmittas cum illis de Iure belli ac pacis.3
Aira die Saturni ante hanc dedita est.4
675
Si Wiardo5 aut aliquis eorum, qui a consilio fuere comiti Emmoni, cum ego Emdae fui, vivit, suadeo cum eo amicitiam meam renoves. Ego comiti ob patris in me benevolentiam optime volo et id ostendam, si datur occasio. Matrimonium illud6 puto e re ipsius futurum. Ut eius terra suffragium habeat inter Ordines Foederatos, aegre Hollandis persuadebitur, qui sine ea satis premuntur numero.
Annotata ad Cassandrum7 scripsi eruditis, non vulgo, et magis ut ea occasione docerer quam ut docerem. Quare si edentur, malim id me inscio fieri. Et forte, si tamen id faciendum est, e re esset edi professionem fidei synodi Tridentinae, confessionem Augustanam, Cassandri Consultationem, mea ad eam simul cum Diatriba de Pelagianis dogmatibus et distichis de Baptismo et de Eucharistia trimetris.8 Melanchthonem ferme in omnibus me habere adsentientem gaudeo. Protestantes salvis quae dicunt de animarum purgatione vix aliud possunt dicere quam quod ego eos dicturos conieci non levi nixus argumento eorum, quae dicit Spanhemius,9 minister Genevensis, Dubiorum Evangelicorum tomo III, pag. 529 et 830. Animam negat Deo sisti posse, nisi μὴ ἔχουσαν σπῖλον ἢ ῥυτῖδα ἤ τι τῶν τοιούτων, ἀλλ᾽ ἁγίαν καὶ ἄμωμον; talem non esse hanc vitam, itaque purgationem requiri; nihil vero absurdi esse, si censeamus separatam demum a corpore animam sanctificari sive purgari.
Hulftius, qui apud nos est,10 laborat in describenda nostra Florum structura ad Ius.11 Putavi, cum multa dedissem diurnis studiis, nonnulla iuri naturae et gentium, nonnulla et Batavico, aliquod a me meritum debere exstare et in ius Romanum, in quo ediscendo non parum trivi temporis.
Evenit hic per Mercerii12 indiligentiam, qui omisit significare, ut hic ius est, syndico et magistro librariorum se fascem librorum a Blavio accepisse, ut fascis, in quo erant nostra ad Evangelia,13 arresto includeretur. Inde statim gaudium reformatis, quasi liber meus interdictus hic esset ob dogmata non catholica, cum palam prostet et veneat. Duo exemplaria Annotatorum ad Evangelia dedi Mercerio, ut Pellaei viduae14 daret mandato Blavii. Exquire, quaeso, an et amici τὰ ἀντίγραφα horum15 acceperint.
Deus te, matrem, uxorem, liberos, amicos bene servet.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
15 Decembris 1641.
676
Corrigenda in Annotatis ad Cassandri Consultationem:16 9 2 ex scriptore de vocatione Gentium. Vilesceret etc. 15 27 perscribi 20 8 Actor. III. 21. Rom. I. 8. 23 5 dixit: Caro mea vere est cibus: vel 27 22 MDLVIII 29 20 Martialis. Satisfacere dicimur et cujus desiderium implemus. L. 1. D. qui satisdare cogantur 35 13 qualitas. Vide scriptorem de Vocatione Gentium lib. I. c. 7. 45 24 etiam 57 16 Polycarpus Irenaeo 61 5 Cordesio