eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    710

    3859. 1638 november 22. Van F. Spanheim1.

    S. Vir nobilissime et amplissime,

    Mitto ad te continuationem operis ante aliquot annos a me inchoati2, non quod existimem accuratissimo judicio tuo probari posse scriptionem crudam et imparem argumento, sed ut tibi tester me constanter in cultu illo perstare, quo summas tuas virtutes veneror.

    Multum mihi gratulabor, si gratum habeas conatum istum veritatem sacram illustrandi et vindicandi, vel saltem animum in tui admirationem effusum et qui sibi in te colendo satisfacere non potest.

    Est vero scriptum, quod ad te mitto, ἀποσπασμάτιον reliqui operis, quod adhuc premo, et quod in tres evangelistas priores inter se collatos absolvi.

    Si viris eruditis institutum meum et textura operis non omnino displiceat, illa, quae restant cum tempore emittam Deo dante, sin minus, abstinebo manum ab ulteriori scriptione.

    Tuum sane judicium, vir nobilissime et amplissime, eo, quo par est, loco apud me erit, qui omnia tua singulari affectu excipio et eruditissima scripta tua summa cum admiratione lego.

    Deus te nobis et publico servet.

    Scripsi Genevae, XII Nov. MDCXXXVIII.

    Ampliss. Dign. T. devotissimus
    Fridericus Spanhemius.

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Couronne de Suède A Paris.

    In dorso schreef Grotius: 12 Nov. 1638 Spanhemius.

    En boven aan de brief: Rec. 24 febr.

    Notes



    1 - Hs. Leiden, UB., coll. Pap. 2. Beantw. dd. 16 februari 1639. Friedrich Spanheim (1600-1649), theoloog.
    2 - Dvbiorvm Evangelicorvm. Genevae, Sumptibus Iacobi Chouët. Anno MDCXXXIX.