eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1272. 1628 juni 10. Aan Willem de Groot1.

    Per Wyntgastium2 accepi, mi frater, et tuas et paternas literas, ex eo tuas datas circa exitum Maji. Illum commendatum habeo et vestra causa et ob ipsius excellentem in qua versatus est materia peritiam. Ego negotiis tam periculosis me non immiscebo, sed operam dabo, ut innotescat, ut amicos habeat et ne fallatur, quod illi quanquam cauto satis jam saepiuscule evenit. Meum exsilium hoc mihi dedit, ut mores Galliae accuratius paulo quam nostrorum multi didicerim. Ea ex re utilis et aliis esse possum.

    Pro his nuntiis nihil est magnopere quod reponam nisi regis, cardinalis3, Ingolismensis4 concors esse judicium ultra mensis hujus clausulam Rupellam fore in regis potestatem. Permisit rex obsessis ad Rohanium5 nuntios mittere, ut intelligant nihil ab eo sibi esse spei et si velit ipsi quoque significent patere aditum ad regis clementiam.

    Mantua nunc iterum nimium vicina Cremonae - est enim Cremona ditionis Mediolanensis - et regi cordi est et a pontifice6 commendatur, qui, ut est prudens, mavult tolerabili esse conditione haereticis quam cum tota Italia servire Hispano.

    Dunquercanis occurri gaudeo, est enim in eo sita summa res. Anglorum factum novi. Terrent, si alios pavere viderint, alioqui eorum injusta cogitata impune contemnas. Nihil in illis est solidi, fluxa omnia, ut insulis in mari.

    Valde expeto intelligere eventum negotii ad eum pertinentis, cujus auctoritatem sibi qui scribis poëmata praescripserunt. Et non ista tantum, sed quicquid auram ullam afferre potest conjecturae in partem unam aut alteram, si quo

    321

    unquam tempore, hoc maxime et exopto et debeo scire. Satis diu jactatus tandem videre debeo, ubi fortunarum mearum portum sim collocaturus nec deerunt, qui meam operam non aspernentur. Ad tragoediam venio. Profecto id, in quo haeret amicus, nullos aequos potest offendere. Certissimum est inter eos, qui capturam mei decreverunt, fuisse qui me forte nec de facie, certe non ulterius noverunt ex Geldris, Frisiis, Transisalanis. Neque puto syndicum Lugdunensem, si ei ista πεϱιοχὴ monstretur, quicquam in eo culpaturum eum consuli, sed non quasi nos ipsi indicemus esse ibi aliquid πϱανδάλου. Dum de eo certus fio, interim incipiatur editio ipsius operis7, praefationibus in finem temporis reservatis. Plane autem censeo, ut in Stobaeanis factum est, ex adverso ponenda Graecis latina et si quando horum aut illorum versus longius excurrunt, quid est quod impediat post chori cantica relinqui spatium aliquod, quasi διάψαλμα. Frustra hic haeretur. Nam separare versionem ab Euripideis non aeque gratum et minus utile erit juventuti.

    Si tuae res ferunt, ut huc transcurras, implebis nos desiderato diu aspectu. Transitus veniam facile per Palamedis filium8 impetrabimus, sed cum hoc onere, ne eum obiter salutare pro scelere ducas. Habendus est mos aliquis ut temporibus, ita et locis. Prope omiseram vertere duos versus Euripidis, qui omissi sunt in latino autographo. Quare sic expleatur hiatus:

    En urbis aditus ille septenos notans, Metitur alta turrium fastigia9.

    Is, qui nunc comitatus Transamasiani princeps10 est, viris quibusdam primariae apud regem auctoritatis significavit, quantum intelligo, expetere se nuptias virginis cujusdam et bene nobilis et dotatae et reginae matri11 individuae. Ea res an ipsi nunc etiam placeat et an ex usu ipsius futurum sit amicitiis Gallicis res suas et apud imperatorem12 et apud nostros aequiore loco collocare non disputo nec mea interest. Sed hoc scio dotis hic non minus fore quam apud ullam Germanorum principum filiam. Rogo inquiras apud actores ipsius, an de Brunsvicensi matrimonio, cui frater maximus13 imminebat, in hunc transferendo agatur. Vix putem, quod illa domus plane jam ruinam ducat. Scire etiam velim, qui nunc sint ipsius comitis ad consilia praecipui et an vivant Vierda, Paulius, Amananus14, quos videre memini. His super rebus instrui primo commodo tuo velim.

    322

    Cornelium nostrum15 apud Lastenium16 collocari placet, sed ea mente, ut ante hyemem mihi adsit, quam ad rem captari poterit aut uxoris Treselii17 aut alterius ex nobis notis transitus. De vestitu pridem rescripsit uxor. Didericum18 quamprimum velim apud Stangerum19 collocari. Petrum20 hic retineo, dum veniat Cornelius.

    Legati nostri21 parum promovent et est eorum hic, quantum video, οὐδεὶς λόγος. Non defensoribus illis tempus eget22.

    Rogo me parentibus commendes. Losecatio23 velim prospectum de loco honesto, si aliqua pingendi et numerandi rudimenta habet, facile posset munitoriam artem perdiscere et per eam reperire viam dignitatum. Ego et illi et vobis omnibus quam optime precor.

    Lutetiae 10 Iunii 1628.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 807.
    2 - Dezelfde als de in no. 1267 genoemde.
    3 - De Richelieu.
    4 - Charles de Valois, duc d'Angoulême; zie no. 1157, p. 144 n. 1.
    5 - Zie no. 1059, p. 27 n. 5.
    6 - Urbanus VIII.
    7 - De Phoenissae; zie no. 1261, p. 306 nn. 3 en 4.
    8 - Willem van Stoutenburg, zoon van Johan van Oldenbarnevelt. Hij bevond zich te Brussel, waarheen hij zich na zijn vlucht in verband met zijn deelname aan de samenzwering tegen prins Maurits had begeven. Hij trad in dienst van aartshertogin Isabella.
    9 - Euripides Phoeniss. 180-181; in de uitgave van Grotius (Euripidis Tragoedia Phoenissae, Emendata ex manuscriptis et Latina facta ab Hugone Grotio, Parisiis apud Jacobum Ruart MDCXXX; Ter Meulen-Diermanse no. 496) vs. 187-188.
    10 - Ulrich II, graaf van Embden (Oostfriesland), (1605-1648), die zijn op 17 april 1628 overleden broer Rudolf Christian was opgevolgd.
    11 - Maria de Medici.
    12 - Ferdinand II.
    13 - Rudolf Christian (1602-1628), die verloofd geweest was met Anna Augusta, een dochter van hertog Heinrich Julius zu Braunschweig-Wolfenbüttel.
    14 - Dothias Wiarda (schrijver van brief no. 853 in II, p. 307), kanselier van graaf Ulrich, en Sixt von Amana, raad, hadden hun resp. functies al onder Rudolf Christian bekleed. Van Dr. Albert Pauli is tot 1620 aanwijsbaar, dat hij grafelijk hofraad is geweest.
    15 - Zijn oudste zoon; vgl. no. 1072, p. 47 n. 2.
    16 - Niet geïdentificeerd.
    17 - Daniel Tresel; wie zijn vrouw was, heb ik niet kunnen achterhalen.
    18 - Zijn zoon Dirck.
    19 - De Delftse rector Stangerus, bij wie ook Cornelis was geweest; vgl. nos. 1161, 1164 en 1187.
    20 - Zijn zoon Pieter.
    21 - Fr. van Aerssen en Caspar van Vosbergen.
    22 - Vgl. Vergilius, Aen. II 521/2.
    23 - Frederik van Losecaat, gehuwd met Grotius' zuster Adriana.