Mi frater,
De effigie recte feceris, si cures auferri.2 Est enim hoc et εὐδιάβλητον et isti loco minime conveniens. Exspectabo exempla de Iure belli et pacis,3 sed ea via, quae minimo constat.
Americana diatriba4 iam describitur. Si in Batavis fuisset Latius,5 voluissem ei ostendi suppresso meo nomine. Nunc si quis est alius, qui antiquissimos de America libros bene legerit, eius iudicium cognoscere per te avebo, priusquam de editione certi aliquid statuam.
636
Ἀνθολογία nostra6 tempore opus habet, ut describatur. Exspectabo interim editionem Lucani7 et poematum,8 in quibus velim omitti Graeca epigrammata in imaginem meam ob causas non leves.
Credo nostra ad Cassandrum9 probari paucis, quia pauci sunt tum Scripturarum, tum antiquitatis periti, prope omnes suis partibus mancipati. Tales ego iudices defugio neque facio hili nec quid dicant scire cupio. Ego pontificiis nihil largior nisi quod est in consensu veterum. Animas illico ire ad caelum et quidem fidelium omnes quo loco Scripturae probabunt. Certe veterum id nemo in Scriptura videre potuit. Animas autem in itinere a terra ad caelum purgari Spanhemii10 et multorum hic reformatorum est sententia. Illa Melanchthonis, Heduini, Buceri11 pridem legi et causa fui, cur in Germania recuderentur.
Quod de filio scripsi et Blondio,12 non scripsi quod talia probarem, sed quod facile tale quid aut peius posset accidere.
Aira obsidio liberata est. Faverunt Gallis amnes, caelum, mors cardinalis Hispani13 et obsessi militis virtus.
Libellum meum ad Cassandrum ideo vulgare nolui, quod, priusquam id facerem, vellem eruditissimorum utriusque partis iudicia explorare. Quae cum satis bene procedant, distribuo inter amicos exempla meis impensis cusa.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
23 Novembris 1641.
Descripta est celerius quam putaram dissertatio de Americanarum gentium origine. Quare eam mitto tibique committo. Nolo Blavius posthac quod significare vult ad alium quam ad te scribat nec libros alii mittat quam tibi. Vectura librorum et epistolarum ultra XX florenos mihi constabit. Non queror, sed caveo. Nolo ad Mercerium14 quicquam ad me pertinens mittat. Non fecit Blavius quod erat iussus, ut ad Treselium15 mitteret. Sed suas impensas in me derivavit. Nam suos libros adiunxerat.