eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5560. 1642 januari 18. Aan N. van Reigersberch.1

    Mi frater,

    Quod Latina mavis quam Batavica, non miror; quid enim nunc in Batavicis boni, quid dignum quod cum veteri Latio comparetur? Et ego cur Batavica amem, non habeo:

    38

    Oblitusque meorum, obliviscendus et illis.2

    Sed Latina olim potui meliora dare, cum et aetas esset vegeta et laboribus levioribus defungerer, quam sunt quos mihi nunc super publica negotia iniunxi, saturus arbores aliis saeculis profuturas.3 Si tamen Latinas vis epistolas, dabo, dummodo brevibus contentus sis, quales sunt et Ciceronis multae et Plinii et Graecorum Basilii, Libanii, Theophylacti. Poterunt interdum esse longiores, ubi res et tempus id ferent.

    De votis quae dicis, laudo. Attulimus ad eam rem facientia ad caput VI Matthaei.

    De Gallis mittendis ad augendas eas quae ad Rhenum sunt copias, fiet id quod princeps Arausionensis volet, idque est quod in posterum intellectum volo super omnibus iis, quae apud vos in deliberationem venient.4 Hibernicus motus est, ut ferme nostri saeculi omnes, mixtus ex religione et libertate, quarum haec proceres, illa plebem partibus illigat. Et pridem praedixi metuendum, ne septentrionalia Angliae aurae illius contactu trahantur. In parlamento Angliae dissidia non miror. Stare diu non potest consensus multitudinis nisi excussa plane regia auctoritate ac ne sic quidem, nisi optimis legibus adsint magnae virtutes.

    Scripsit huc Rivetus5 de meis ad Evangelia Annotatis id quod olim dictum de Origene: ubi bene nemo melius, ubi male nemo peius. Alii hic benignius iudicant.

    Vale suaviter,

    tuus H. Grotius.

    Lutetiae, XVIII Ianuarii 1642.

    In dorso staat met andere, latere hand: Den 18 Ianu. 1642.

    Notes



    1 - Hs. Leiden, UB, Pap. 2. Eigenh. oorspr. Tezamen met no. 5561. Antw. op no. 5540, beantw. d. no. 5578.
    2 - Horatius, Epist. 1, 11, 9.
    3 - Vgl. Caecilius Statius Com., frg. 210 (Ribbeck).
    4 - De Staatse materiële steun aan het Frans-Weimarse leger van Guébriant zou onder meer de detachering van een deel van de Franse compagnieën in Staatse legerdienst omvatten.
    5 - Deze passage, echter zonder vermelding van Origenes, is ook te lezen in Grotius' brief aan zijn broer Willem dd. 18 januari (no. 5559).