Frater optime,
Blavium nihil opusculis ad conciliationem spectantibus adiuncturum praeter ea, quae tu iusseris, certus sum2. De correctionibus ad Cassandrum a Mercerio3 petendis ipsum monebo, in Annotatis tuis corrigenda transmittam. Scio aegre laturum, quod Annotata in Vetus Testamentum4 Parisiis excudantur, sed id ego iis quas allegas rationibus, quantum possum, excusabo. De Frislandia latius exquiram Blavii sententiam5 neque quicquam de editione decernam antequam tu mihi sis auctor. Libros de Iure belli et pacis6 nondum vidi. Spero iam absolutam esse impressionem et de mittendis exemplaribus rem uti iussisti curabo. De Arataeis,7 ubi maius otium nactus fueris, cogitare poteris. Neque enim a te intelligi potest alienum esse ut de externa caeli forma aliquid commenteris. Puto hic esse unum exemplar, in quo multa annotasti. Id ut accipias, operam dabo.
Pro novis gratias habeo. Neque iam quod reponam invenio. Nam de victoria Vinariensium8 satis scribent alii. Filius minor9 brevi ad exercitum suum redibit. Saepius me rogavit Graswinkelius,10 ut sibi viam velis monstrare, qua res fiscales optime defendere et eum quem iam habet statum ad maiorem splendorem provehere possit. Tu, si placet, cogitata tua impertire ne graveris; id enim unice expetit. De Anglia quid sentias, scire velim. Nam ibi res omnis perturbatissima est.
Illud certe omittere nolo, audisse me ex homine fide digno Riveti fratrem11 e Galliis
58
scribere mysterium iniquitatis12 - ita viam concordiae indigetat - in Anglia excludi, in Gallia vero protestantibus obtrudi debuisse. Vide quam illi homines ab omni conciliatione sint alieni.Vale, frater optime, et hanc ad viduam Langeracensem13 epistolam, quaeso, deferri iubeas,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XXVII Ianuarii 1642.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 5 Febr.
En in dorso: 27 Ian. 1642 W. de Groot.