Mi frater,
Eduntur et hic Cassandri Consultatio et professio Tridentina et Augustana, cum nostris.2 De Annotatis ad Vetus Testamentum3 aliud quam cepi consilium capere non potui. De scripto
77
Americanarum gentium4 quid faciendum sit, iam indicavi. Libros de Iure belli ac pacis exspectabo. De Arateis5 cogitare potero, ubi absolvero nostra ad Novum Testamentum.6 De fiscali7 advocatione quid a me scire desideret Graswinckelius,8 non satis intelligo. De Angliae rebus exspecto, quo res iturae sint, ex quo rex ab urbe Londino abiit. Videtur rex externa aliqua ope niti et quae sit, brevi apparebit.Quod Riveti frater9 mysterium iniquitatis vocat, id ego mysterium pietatis esse arbitror. Et sic iudicant in Anglia doctissimi. Obtrudere id in Gallia protestantibus nemo voluit. Meo privatim consilio id scripsi10 ut considerarent, ecquid in eo esset utile tum catholici, tum protestantes, nec in Gallia tantum, sed et alibi.
Ad viduam Langeracensem11 curatae sunt literae. Rex et cardinalis in itinere sunt a Fontebellaqueo Lugdunum. Quo deinde ituri, nullae sunt certae coniecturae. Metatores enim mittuntur in omnes partes.
Motus Hibernicus diuturnus fore hic putatur. De victoria Guebriani12 ingens gaudium. Colloquia Goslariensia suspecta.13 De rebus Portugallicis non optima iudicatio.
Deus te cum matre, uxore, liberis, amicis servet,
tuus toto animo frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 8 Februarii 1642.
Nostra ad Ius14 paene iam descripta sunt. Sed ea non mittam nisi absolutis Lucano,15 reliquiis poematum et dissertatione Americana. De Anthologia16 autem scire cupio, an ibi emendate edendi spes sit; si non, huc quamprimum redeat. Ego videro.