Frater optime,
Matrem nostram sicut proximis litteris conceperamus die Martis praeterito terrae mandavimus.2 Ex Hagiensibus quos vocaveramus amicis adfuerunt Debiaei omnes3 aliique satis multi, et sudum erat coelum, ita ut plures nunc se stiterint quam in patris exequiis. Nunc in eo sum ut funeris impensas persolvam. Faxit Deus ut cum animabus defunctorum omnes quoque veteres controversiae conquiescant.
Tertio post maternas exequias die abiit hinc regina Angliae, cum tanto omnis generis hominum concursu quantum unquam in his regionibus videre contigit. Colles arenarii in modum theatri a spectatoribus insessi, occupatum hinc a machinis bellicis, inde a curribus et equitantibus littus documento fuerunt nostrae curiositatis.4 Nunc rumores de reditu reginae sparguntur, qui si veri sunt certe hic erunt ingratissimi.
Libros tuos Rothomago missos nudiustertius accepi5 eosque religandos ex tuo man-
67
dato dedi, mox amicis quos nominasti distributurus.6 Inscriptio illa quae Thuani negotium7 tangit magna et me et alios voluptate affecit, neque minus ista de Christi imitatione homonymia: constare inde potest quam fragilis, imo ridicula sit potentia sua vi destituta. Utenbogardo suas tradidi litteras, qui gratias tibi summas agit quod sui memineris.8 Egi cum ipso de inveniendo viro qui defensionem tuam suscipere velit, sed ille nihil mihi spondere audet.9 Quod anathemata in Cyrillum vulgentur, valde mihi placet; hic enim nimis meticulosi sunt homines. Exempla quaeso et nos habeamus.10Consules Amstelodamenses in negotio filii tui nihil effecerunt nimio, ut ego quidem iudico, Hasselarii metu.11 Nunc novi sunt creati: Gravius, Conradus, Geelvinckius, et ex priore numero, Pancrasius.12 Hi quid ausuri sint videbimus.
De rege Angliae tecum iudico summum imperium armis quaesitum ipsi nullis adstrictum legibus competere, exceptis, ex veteri omnino consuetudine, legibus et tributis, in quibus sine parlamenti auctoritate nihil potest mutari.13 Litteras has a Normanno nostro misit Abrahamus Antonii, et responsum a te flagitat.14 Sorberii esse epistolam quam Rivetus libro suo subiunxit, iam demum intelligo. Dixerat ille antea se a Riveto ad scriben-
68
dum cogi, neque posse animo suo satisfacere. Ipse iam hinc abest, neque ego ei nostra credam.15Vale,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, II Februarii 1643.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 11 Febr.
En in dorso: 2 Febr. 1643 W. de Groot.