Frater optime,
Promiserat Elzevirius proditurum septimana praecedente librum Riveti octodecim foliorum Voto tuo oppositum, sed eum videre mihi nondum contigit. Forte cras prodibit, ut hanc quoque septimanam perire mihi necesse sit.2 De iesuitis quid dicturus sit, facile divinabit qui Iesuitam vapulantem3 et alia eius scripta legerit.
Florum ad ius collectionem tuam avide expecto et ubi exemplaria ad nos venerint,4 Rei-
558
gersbergio unum dabo expuncto Imperatore.5 Vossius ubi redierit6 sententiam ipsius super editione Anthologiae explorabo, et ubi se dederit occasio Marezianum scriptum tibi mittam.7 Nunc exempla quae promiseram Grotii papistae fasciculo includam.8Mirum quam varii hic de rebus Anglicis spargantur rumores. Illud constat, regem paulo longius a Londino secessisse,9 reginam vero in aliquod tempus hic mansuram.
Deputati Selandiae nondum huc venerunt. Vix puto quicquam alicuius momenti inter provintias duas principes actum iri, ita male cohaeret Conventus Hollandici compages.10
In Galliis quid rerum geratur, rogo subinde ex te intelligam. Saepe enim ab amicis communibus interpellor. Quod custodes regios ad nutum cardinalis dimissos scribis,11 ostendit eum in flagranti regis gratia esse, sed ab aliis sibi misere timere, et sane: necesse est multos timeat quem multi timent.12
Te interea, frater optime, cum uxore et liberis Deus sospitet,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, VIII Decembris 1642.
Hogerbetius gratias tibi agit pro litteris, scripturus ubi certiora habuerit.13 Nunc Lugdunenses rem tantum protrahunt. Videbimus an his comitiis quid acturi sint.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 17 st.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 17 Dec.
En in dorso: 8 Dec. 1642 W. de Groot.