523
Frater optime,
Ubique iam prostat tuum Votum cum adiunctis epistolis a Blavio excusum.2 Festinat ut responsionem suam edat Rivetus3 et valde invehitur, ut audio, in iesuitas, quos tu laudas.
In Hogerbetii negotio quid actum sit, docebit te libellus supplex, cuius exemplum adiunxi. Ipse vero et litteras et versus adiecit. Quicquid postea geretur, curabo ut intelligas.4
Ἀνϑοβολίαν tuam iam prodiisse lubens intelligo. Exempla avide expectabo. Sed miror nullum Reigersbergio senatori mitti, nisi forte id in Selandiam miseris.5 Constantinum l'Empereur ad te scripsisse et responsum expectare scio.6 Heinsius quoque scripsisse se per Camerarium dixit neque quicquam responsi tulisse.7 Eius quid sit, quaeso intelligam.
Dominus Milius cum nuper Leydae esset defluxum in oculos expertus, nunc ita cerebro turbatus est ut spes fere nulla convalescendi supersit.8
De Anthologia tua nihil tibi audeo promittere. Vossius dubie loquitur et iam ad filii nuptias in Frisiam profectus est. Vir ille quem faciendis indicibus destinat, ita se vino ingurgitat ut pueris ludibrio sit.9 De eo quid expectandum sit, tu ipse iudica.
In Anglia inter regios et parlamentarios fuit conflictus, de quo quisque ita uti animatus est pronuntiat: utraque pars canit victoriam.10 Ubi Joachimicus qui indies expectatur huc advenerit,11 certiora audiemus.
Nunc victoria Suecorum ad Lipsiam omnium aures personat et erit ea sane magni ad res gerendas momenti.12
Alia quae scribam iam non habeo. Exempla quae petis proxime mittam.13 Te interea Deus
524
Optimus Maximus nobis diu servet incolumem cum uxore et liberis. Mater, uxor mea liberique se tibi tuisque commendant,tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Hagae, XVII Novembris 1642.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 20 s.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Recepti[o] 26 Nov.
En in dorso: 17 Nov. 1642 W. de Groot.