eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5081. 1641 februari 27. Van C. l'Empereur.1

    Vir amplissime,

    Iam biennium est, ex quo acceptis a tua Excellentia literis2 respondere debui idque iure summo. Etenim singularis comitas, qua sese Exc. tua demisit ad literarum commercium cum impari instituendum, nullam morae meae causam admittebat. Verum quod nonnulli supinae negligentiae asscriberent, ortum ex reverentia dignitatis tuae, quam sine manifesta causa compellare non sustineo. Licet mihi id honori, imo gloriae ducam, si a viris illustribus responsorias, ubi id meae non merentur, accipiam. Quas vano eorum iudicio opponere soleo, qui antiquitatis et linguae rabbinicae contemnunt studia. Sed uti nulla est ignoti cupido, pariter nec rectum iudicium; adeoque nihil miri, si ordinis istius homines in iis, quae desidia ignorare coguntur, pravo iudicio caespitent. Nihilo secius in instituto meo pergere stat sententia. Cuius rationem lubenter viris eruditissimis reddere gestio ideoque subinde lucubrationes meas transmitto. Quod facerem saepius, ni obstaret lucri illa fames, quae typographos ab orientalibus excudendis averruncat, quum animadvertunt facilius et maiori cum emolumento grammaticas, scripta eristica aliaque distrahi. Quae ipsorum indoles me diu remorata fuit.

    Tandem alium nactus typographum primo notas meas in Bertramum3 edendas existimavi

    136

    in praeludium aliorum, siquidem favente Domino statim subsequentur codices reliqui de legibus ante annos complures parati.4 Interea Bertramum nuper recusum mittere ei visum, cuius iudicio cadere vel stare non detrecto.

    Qui hasce cum libello defert, est Tigurinus quidam, Iohannes Henricus Hottingerus,5 iuvenis ita in orientalibus, imprimis in Arabicis, versatus, ut saepius ad ipsius sermones obstupuerim. De religione Arabum, ritibus, argumentis, exceptionibus ad rationes nostras, lingua et similibus nemo iudicare potest melius. Ideoque cum hoc munusculo meo eundem ad Exc. tuam dirigere volui, quo Excellentiae tuae - quod exoptavit - innotesceret, siquidem iis dotibus ornatus est, quae viri doctissimi favorem facile conciliabunt.

    Hisce vale, vir amplissime, et porro humanitate tua complectere eum, qui permanet

    Excellentiae vestrae cliens humil[l]imus
    C. l'Empereur.

    Dabam Lug.-Bat., 3 Kal. Mart. anno partae salutis 1641.

    Adres: Illustrissimo viro, domino Hugoni Grotio, perpetuo regni Sueciae ad Galliarum regem legato, Paris.

    Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 21 April.

    En in dorso: 26 Febr. 1641 Empereur.

    Notes



    1 - Hs. Leiden, UB, Pap. 2. Gedrukt Epist. ex scriniis J. Brant, p. 163 no. LI. Niet beantw.; vgl. no. 5159. Constantijn l'Empereur ab Oppijck (1591-1648) was in de jaren 1619-1627 professor theologie en Hebreeuws te Harderwijk, in 1627-1646 professor Hebreeuws en Chaldeeuws te Leiden en in 1646-1648 professor theologie in dezelfde stad als opvolger van Johannes Polyander van Kerckhoven. Vgl. BWPGN II, p. 35-39; NNBW VIII, kol. 1031v.
    2 - De laatste nog bekende brief van Grotius aan l'Empereur is no. 3708 (dl. IX) dd. 7 augustus 1638.
    3 - Bonaventura Cornelius Bertramus de Republica Ebraeorum, recensitus commentarioque illustratus opera Constant. l'Empereur ab Oppijck, Lugduni Batavorum, ex officina Ioannis Maire, MDCXLI. Het is een geannoteerde heruitgave van een in 1580 en 1584 te Genève verschenen werk van de protestantse hebraïst Bonaventure Corneille Bertram (1531-1594), De politica iudaica.
    4 - In 1637 had l'Empereur uitgegeven: Baba Qama memesekhet Nezikin. De legibus Ebraeorum forensibus liber singularis, ex Ebraeorum pandectis versus et commentariis illustratus per Constantinum l'Empereur ab Opwyck, Lugd. Batavorum, ex officina Elzeviriorum, anno MDCXXXVII. Een vervolg op dit werk is, voorzover na te gaan, niet verschenen.
    5 - Johann Heinrich Hottinger (1620-1667). In de jaren 1638-1642 reisde hij door Europa en wijdde zich aan de studie van de oosterse talen. Hij werd op 12 mei 1640 aan de Leidse universiteit ingeschreven als student theologie. Aanvankelijk zou hij in 1641 William Boswell naar Constantinopel vergezellen als gezantschapspredikant, doch hij gaf de voorkeur aan een professoraat theologie in zijn vaderstad Zürich (1642-1655). Zie ook zijn correspondentie hierover met André Rivet, P. Dibon-E. Estourgie-H. Bots, Invent. corresp. Rivet, p. 182. Vgl. ADB XIII, p. 192v. Blijkens Grotius' notitie bovenaan de brief bezocht Hottinger Parijs vermoedelijk pas in april 1641.