Mi frater,
Funus matris bene curatum gaudeo:2 τὸ γὰϱ γέϱας ἐστὶ θανόντων.3 Pro regina Angliae Deum precor, ut ipsi regique det felicia omnia.4 Liber noster est quidem non valde utilis ad res forenses, sed habet delectationis aliquid, et quanquam non nimis magni eum facio, puto rectius factum quod prodiit, quam si periisset.5
Mirum est quam multa quotidie contra cardinalis memoriam scribantur.6 Rex negat se volente affectos morte Cinqmartium aut Thuanum, et spes aliqua futurum ut in hunc quae lata est sententia aliquando rescindatur.
Utenbogardum iterum meo nomine saluta,7 et pro officiis quae parentibus nostris nobisque exhibuit gratias ei agas velim. Quod reperiri non potest qui Riveto se opponat
89
et nostra, multis odiosa, tueatur, non miror.8 Consulendus erit, ni fallor, Johnsonus.9 Illa in Cyrillum iam essent edita, nisi exemplar nobis missum fuisset non inemendatum tantum, sed et alicubi mutilum. Deinde vellemus addi Acta ipsa Graeca, quo plus eis sit fidei.10Consules bonos esse Amstelodami gaudeo.11 De regio iure apud Anglos recte iudicas. Vel eius rei causa respondendum erit Riveto, omnia iura perturbanti.12 Normannus iste dicit se Robertum Le Comte. Nemo hic quenquam novit eo nomine.13 Vereor ne eius sit ingenii qualibus multum utebatur cardinali[s], extra sensum religionis et missus ad exploranda quae Amstelodami aguntur ac dicuntur. Itaque, dum de eo penitius et hic et ibi inquiritur, scriptioni adhuc supersedebo, salutasse eum contentus et a negotiis excusationem petens. Recte facies si a Sorberio tibi caveris.14
Velim offerri delegatis Ordinum Hollandiae postulatum de chartis meis et responsum saltem aliquod perscriptum obtineri.15 Perlegi iam Historias Hoofdii, opus bonae fidei, iudicii ac diligentiae.16 Quae sint de eo opere iudicia in aula et curia scire desidero. Quod nuper de modo agendi Rivetiano ad te soluta oratione scripseram, id nunc versibus comprehendi, hoc modo:17
Litem, dixit, habens scriptis volo legibus illam Finiri, morum iura valere nihil. Et scriptas leges sumi volo sensibus illis Quos egomet veros dico cohorsque mea. Namque ego sum certus scripti mihi sensa patere, Adversae parti tale patere nihil.90
Haec est Riveti causam dicentis imago, Hoc si lis pendet cardine, victor erit.Vale cum uxore, liberis et amicis,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
14 Februarii 1643.