Frater optime,
De matris obitu et sepultura scripsi antehac. Reliquit illa nobis sicut bene vivendi, ita et bene moriendi exemplum. Uterque parens eo in nos fuit animo, ut memoria nobis liberisque nostris semper esse debeat honorata.2 Utenbogardo etiam tuo nomine gratias agam.3
Quae ad Riveti librum annotasti servo penes me, donec usui esse possint. Adiunxi et ex aliis epistolis subsequentibus excerpta eodem pertinentia.4 Quod in ecclesia romana
82
quidam reformationi verae student, id vero libens intelligo. Sunt impenetrabilia Dei secreta, et forte eo modo melius sanabitur vulnus ecclesiae quam disputando. De episcoporum orientalium iudicio videbo, an melius exemplar queam nancisci, et de Graeco investigabo.5 Exempla Ἀνθοβολίας iam demum ad me venisse scripsi nuper. Dabo amicis exemplaria, ut iussisti, compacta.6 De reseratis litteris7 quid suspicari debeam nescio; illud scio etiam fortuita aliquando nos laedere, ut cum postremae tuae quibus iam respondeo litterae biduo serius quam debuerant, in manus meas venere, quippe quae cum Vicquefordianis litteris Amstelodamum missae hodie inde primum redierint, quod per errorem et nullo malo consilio evenisse mihi persuasissimum est.8Regem Galliae seorsum res suas agere nolle, a communi vero pacis tractatu animo non esse alieno, laetus audio.9 Pro aliis quoque novis gratias habeo. Hic vix quicquam est quod rescribam, nisi reginam Angliae tempestatibus adactam ad nos reversam,10 iterque vento iam magis stabili propediem remetiri decrevisse. Interea spargitur hic rumor de coniuratione quae in eius caput facta fuerit et detecta,11 cui rumori ut ab aulicis provenienti ego usquequaque fidem non adhibeo.
Deus Optimus Maximus te nobis cum uxore et liberis servet incolumem,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Hagae, pridie natalem meum XLVI, id est IX Februarii 1643.12
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 14 st.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 18 Febr. Hoofd.13
En in dorso: 9 Febr. 1643 W. de Groot.