Mi frater,
Recte dicis debere nobis sanctam semper esse parentum nostrorum memoriam, non tantum quia parentes fuere, sed et quia nobis voluerunt optime. Ego id perpetuo ostendam quibus potero testimoniis, et nunc lugubrae vestes familiae toti ut fiant curo.2 Domino Utenbogardo pro officiis in nos et in parentes nostros praestitis satis magnas gratias agere non possumus.3
Bene fecisti quod quae posterioribus literis de Rivetiano opere ad te scripsi, ea cum ante missis coniunxisti.4 Nunc id ipsum, pessime ab eo negari voces uxoris et mariti etiam ad tempus exactum referri,5 cum talis locutio Levit. XVIII6 saepius occurrat, et Josepho7
102
γαμετή dicitur exacti temporis respectu. Locum citavimus ad Matth. XIV, 4.8 Miratur quod dixerim gaudere me quod Jacobi epistolam ipse recipiat,9 quasi de eo nemo dubitet illius gregis. At aperte dubitat Cocceius.10 Molinaeum11 dicit studuisse paci.12 At causa cur non e Gallia relegatus sit, sed ipse in Galliam venire non audeat haec est, quod ad regis manus pervenit eius epistola scripta ad regem Jacobum, in qua eum excitat ad opem ferendam Palatino electo in Bohemiae regem, addito, ni id faciat, quid de ipso sperare possint qui sunt in Gallia reformati.13Illud quoque observatu non indignum: in libro Riveti contra Mileterium Rotomagi edito intra annum qui nunc exiit, sub titulo ‘Responses à trois lettres avec la défense du sieur Rivet contre les calomnies et suppositions du sieur Militière’, p. 103,14 haec legi: ‘Il y a long-temps que j'ay appris que la paix avec le pape et ceux de nostre profession seroit une guerre contre Dieu. La paix avec l'Espagnol regarde directement les interests du siecle et ne choqueroit pas la conscience si elle se faisoit sous raisonnables conditions, comme elle s'est autrefois faite en France.’ Paces in Gallia factae regem Galliae ut regem reformatorum non minus quam aliorum agnoscunt.15 Si quis de tali pace in Batavis ageret,
103
nonne pro perduelli haberetur? Cum Borborgi convenissent Hispaniae et Angliae legati de pace acturi, Ordines Foederati neminem eo mittendum censuere, neque voluere se ei miscere negotio. At ecclesiarum ministri in Angliam misere, invitis Ordinibus, cum mandatis ut rogaretur regina in pace facienda curam gerere romanae religionis, id est, ut reformatae religionis custodem faceret regem Hispanum.16 Beza17 multis Batavis dixit,18 si rex Hispaniae religioni reformatae libertatem relinqueret, nihil esse causae cur non eius imperium a Batavis agnosci debeat.Maresii tomos duos non est quod ad me mittas. Ego eos hic inveni ac mihi comparavi.19 Tecum sentio nulla ratione facilius ad concordiam rediri posse, quam si tollantur per episcopos ea quae bonis moribus adversantur et quae res sacras venales faciunt et quae superstitionis manifestae sunt; deinde si vera doctrina clare omnibus proponatur.20
Pergunt doctores in vertendis sacris literis in sermonem vulgarem.21 Graeca illa contra Cyrillum et Latina pleniora velim quaeras et ad nos mittas.22 Florum sparsio habebit forte aliquid quod literatos delectet.23
Literas a Suedia accepi, ut cum rege de bello ac pace colloquar.24 Reginae Anglicanae vicem doleo. Multum illa et terris iactatur et alto.25 Sed Deus ut spero eius pietatem respiciet.
Saluta, quaeso, uxorem tuam liberosque. Natalis tibi saepe felix redeat,26
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
22 Februarii 1643.
De Anthologia te et dominum Vossium rogo27 cogitetis.