Frater optime,
Nihil nunc quidem magnae rei ad te scribendum habeo. Scribo tamen vel in hoc ut nos valere intelligas et ut ego solitum commercium non interrumpam.
Reginam Angliae iam a nobis abiisse ex aliis intellexeris, non sine magnis in Batavos minis, quod navem suam arresto incluserint. Dixit se alia indigna decoxisse, hanc vero contumeliam pro violatione amicitiae accipere.2 Sed tandem res in Conventu Ordinum composita, contra protestationem septem civitatum.3 Utinam regina cum onerariis suis recte in portu Novocastillano exponatur. Dicuntur enim aliquot parlamentariorum naves eum quasi obsidere mari, et quidem longe maiore numero quam sunt nostrae.4
Rerum tuarum curam semper me habiturum noris. Interea valde me iuvat quod a regina tua et regno iussus es consilium magnis regni de rebus habere5 cum rege christianissimo, cui Deus christianas cogitationes inspiret.6 Optime iudicas Hoofdium multum dare nomini Arausionensi, quo consilio nescio, nisi quod gratiam principis mereri magnificum ducit.7
Vale, frater optime, et nos ama,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, 2 Martii 1643.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 14 s.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 11 Martii 1643.
En in dorso: 2 Martii 1643 W. de Groot.