52
Illustrissimo et excellentissimo viro domino Hugoni Grotio
Robertus Le Comte Gallus S.P.D.
Illustrissime et excellentissime domine,
Dominus Abraham Thunes, civis Amsterdamensis, amicus noster, monere me voluit Excellentiae vestrae dominum fratrem, Hagaecomitis inquilinum,2 quaesitasse me hac in urbe, eo animo ut nominis mei factus certior, certiorem pariter redderet Excellentiam vestram, cui placuerat scriptio quaedam Gallica, inter streperae [sic] vitae molestias a nobis facta ex tempore in apologiam magni nominis vestri, in quod excitati crabrones obstrepebant, impie magis an invidiose? Nobis quidem turbulenti scriptores illi displicuere non parum, maxime cum in hominem pace defensum insurgerent. Hinc est ut semel et iterum calamum strinxerimus adversus eos: prius Latine diximus contra omnes in genere, et a Joanne Blaeu, amico mihi viro, reddita est venerabili filio Excellentiae vestrae pagina nostra, quae quo subinde devenerit ignoro,3 posterius Gallice, instante scilicet Abrahamo supradicto, qui etiam scriptum e manibus meis deprompsit, leve quidem ut soboles sesquidiei.
Sed quid haec sunt, ut gratiis digna videantur, nisi qui de bonis et sinceris omnibus optime meretur, sincerum quemque de se bene mereri credidisset. Non me sincerum praedicabo, at saltem hic ingenue loquar. Consilium Excellentiae vestrae de procuranda inter christianos pace ecclesiastica intellexi, probavi, praedicavi generosum et pium - atque utinam fructus sequeretur quem destinat -, sed pariter inef[f]abile credidi, et mysterium non huius sed futuri saeculi. Interim ubi illud ipsum tanto cum virtutis et doctrinae apparatu Excellentia vestra auspicata fuit, laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: in domum Domini ibimus.4 At prior non me fefellit opinio; haec aetas durae cervicis tantae benedictionis incapax fuit. Verum pro virili parte subire certamen non detrectavi, imo modeste properavi, pauca peperi, plura conceperam, sed quis proiiciat marguaritas ante porcos, quin conversi disrumpant eum? Unum mihi restat, repulsam agere in maledicos obtrecta[to]res Grotiani nominis, quod mihi revereri contigit eodem momento quo libros
53
eius legere, quo de ipso pios loquentes audire.5Vale, vive, vige, vir illustrissime, cui cor candidum et paratissimam vovit servitutem
Robertus Le Comte,
qui supra manu propria scripsi.
Amsterdami, Ianuarii 26, op de Heeregraft bij de Hartebrugghe.
Plura quae spectent Excellentiam vestram, postmodum scribere mihi licuerit, ubi ipsi nostras epistolas reddi certissime rescivero et domicilii sui tesseram accepero.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur ordinaire pour la couronne de Suede auprès de sa Majesté tres chrestienne, à Paris.