Frater optime,
Librum Riveti contra tuum Votum iam mitto.2 Est is etiam amarulentior prioribus scriptis. De tuis quae publica tangunt non nisi in generalibus terminis agit, epistolam principis praeterit, Vairii vero vellicat.3 Quid illi libuerit locum Balduini de Duareno praeponere nemo scit, certe virus suum in te evomere voluit.4
Inquiram ecquis sit mortalium eo nomine quo scripta est epistola hic subnexa, quae solum Mileterium tangit, sed puto fictitium esse nomen.5 Ego me agnosco in iis verbis, ubi mentio fit epistolae viri maximi ad fratrem, quam amicis ostendisse me scio, sed ea res quomodo ad alios pervenerit assequi nequeo.6
Ordines Hollandiae conventum dissipavere suum, iterum redituri sub Ianuarii medium, ad quod tempus etiam Selandos conscripsere. Exauctorationem eorum militum qui hic merent et in Anglia militant, itemque reductionem reliquarum centuriarum a 200 ad 150, ab 150 ad 120 et ab 120 ad centum capita decreverunt Ordines huius provintiae sine Foederatorum suffragio.7
582
Multa hic in principem inclementer dicuntur et quidem liberrime.8 Middelburgenses cives aliquot magistratui libellum obtulere adversus Knutium.9 Idem fecere aut facturi sunt Vlissinges, qui et publicum regimen incusant. Sument sibi inde exemplum Hollandi a concionatoribus ad id incitati.10 Quorsum haec res spectet, tu optime iudicabis.
Proxima septimana Amstelodamum cogito, cum Vossio, Blavio aliisque coram acturus. Vale,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XXII Decembris 1642.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 31 Dec.
En in dorso: 22 Dec. 1642 W. de Groot.