185
Frater optime,
Beasti me, quod tuam de Antichristo sententiam tam egregiis argumentis firmare libuerit, imprimis vero quod in loco ad Gal. II, 1 non δεϰατεσσάϱων ut antea, sed τεσσάϱων legendum mones,2 quae res magnam mihi semper creavit molestiam, adeo ut de tempore Epistolarum Paulinarum aliquid meo Marte scripturus ad istum scopulum naufragium fecerim, ut ex adiunctis3 poteris cognoscere, quae qualia qualia mea certe esse scias.
Egimus cum Johnsonio4 de eo quod iniungis. Ille recepit se ad suos ea de re scripturum et inventurum hominem qui regis desiderio satisfaciat, tibi vero e Britannia super hoc negotio brevi venturas litteras. Ipse valde laudat librum cui titulus Elementorum philosophiae sectio tertia, de cive, editum Parisiis anno 1642 et dedicatum Guilielmo comiti Devoniae.5 Habuit ipse exemplar ab amico utendum;6 mallet habere proprium et ego quoque exemplar eius mihi mitti vellem si Parisiis, ut spero, poterit inveniri.
De Floribus tuis7 qui iudicare possint paucos novi in foro nostro. In academia vero non satis sinceros invenio aestimatores, nam apud rigidioris sententiae homines tua omnia iam sordent. Si quid certius intellexero, faciam te certiorem. Blavium cum per litteras tum per liberos monere non desino.8 Is exemplar Cyrillianorum in Italia extare, inde se nitidius et, si fieri potest, Graeca lingua petiturum promisit.9
Thuani fratrem in parlamentum cooptatum totus gaudeo. Ego feliciorem ipsi fortunam opto quam expertus est frater: nunc cassum lumine lugent.10
De filii Cornelii itinere11 nihil omnino boni possum ominari. Egi cum Reigersbergio,
186
qui cras Amstelodamum proficiscitur, ut illic expiscetur ecqua honesta se offerat conditio, quod ego minime futurum reor.Hic multus sermo de morbo monarchae Gallorum. Quidam de veneno ei praebito aliaque atrocia spargunt. Interea de pace nihil fit, pendent opera interrupta, neque ulla spes affulget, εἰ μὴ θεὸς ἐϰ μηχανῆς.12
Deus Optimus Maximus reipublicae et ecclesiae christianae res afflictas tandem respiciat, tuaque et aliorum bonorum secundet consilia, ut tandem litium ullus sit finis. Cui te tuosque omnes unice commendo,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XXX Martii 1643.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 13 s.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 9 April.
En in dorso: 30 Martii 1643 W. de Groot.