Mi frater,
Videbimus quid facturi sint Amstelodamenses in eo de quo scribis negotio.2 Normannus qua de causa in Batavos venerit, scire cupiam.3 Montaltum ex scriptis et fama novi
27
iudaeum gente ac mente, et philosophum ac mathematicum non vulgarem.4 Vrelandio saepe interpellatus nihildum scripsi,5 sed ita puto non peccaturum si se baptizari faciat a presbytero catholico, nihil ab illo exigente quod non ultro approbet. Viri maximi domini Vossii sententiam probo.6 Et iam acceperis a me ea quae utilia esse possint, quibus addam7 frustra Rivetum ad distinctionem regnorum limitatorum vel non limitatorum recurrere, cum et Junius Brutus et Buchananus apertissime de omnibus agant regnis, Hottomannus vero etiam speciatim de Galliae regno,8 Paraeus9 etiam loquatur generaliter et, si ordinarii magistratus cessent, privatis ius det. Videbis satis multa esse quae domino Riveto opponi possint. Sed ubi reperiemus hominem,10 ita ut nos animatum et quae sentiat dicere audentem, praesertim in republica, ubi odiosum adeo est nomen et pontificis et pontificiorum. Si quis tamen inveniatur, ex usu erit addi quae apud Graecos contra Cyrillum decreta sunt.11De Lucano gaudeo.12 Spero secutura poematia. Sed maxime mihi curae est Anthologia, egregium per se opus, multis autem futurum utilius si, quales dixi, indices accedant. Quare, quaeso, cum domino Vossio, cum amicis aliis quaere aliquem et allabora ut voti, si fieri potest, compos fiam.13
Delfensibus consulibus civibusque omnia opto prosperrima.14 Angliae res compositas velim,15 illaeso regis veteri iure. Et spero eo rem adduci posse per plebem Londinensem, otii impatientem. Id eo opto magis, quia motus isti repercussum apud Batavos faciunt. Hic omnia adhuc bene procedunt et bellum paratur strenue. De indutiis seorsim acturos Batavos non puto, cum tempus instet quo in commune de pace agi debeat, si tamen tuti
28
itineris literae ab imperatore et Hispano recte iam Hamburgum pervenerint, qua de re nuntium exspecto.Vale, mi frater, cum matre optima, coniuge, liberis, cognatis, amicis, affinibus,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 17 Ianuarii 1643.