Mi frater,
Vidimus et Vergoesium et Tuningium. Hic abit, ille abibit Galliam visurus.2 Commendo tibi, ut semper, editiones nostras3 et causam filiae.4 Dignum est quod a doctis legatur et expendatur decretum synodi Graecae contra Cyrillum.5 Leo Alatius, Graecus in Italia vivens,6 mira narrat de pretio episcopatuum partito inter Hagam et Cyrillum.7 Matthaei Vossii libri ad nos non pervenere;8 audio haerere Caleti.
Pax quantum iudico difficultates habebit,9 sed eas superabit pecuniae ubique inopia ad ducendum diutius bellum. Fieri tamen poterit ut Batavi in bello maneant. Portugalli regis legatos Castellani non admittent. Laborabunt tamen ut id fiat Suedi et Galli, ut si id non procedat, non ideo pacis cura abiiciatur. Poterit illa controversia silentio obtegi et relinqui suae fortunae. Theodonisvilla diutius non est, ut defendatur, quanquam post
450
cuniculorum dissultum feliciter erupere obsessi, occiso marchione Suevo,10 Gassione ita vulnerato ut de vita eius spes sit modica. Papae res bene procedunt in territorio Ferrariensi, minus bene in Urbinate. Puto brevi ibi pacem futuram. Rex Angliae et reginam apud se habet et duabus victoriis firmavit res suas, iturus Londinium ni Scoti impediant.Vale cum uxore, liberis et amicis,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 8 Augusti 1643.
Norim, quaeso, quid sit quod litem filiae tardet.