Mi frater,
Laboravi sedulo, ut et morae et controversiae super edicto de reformatorum libertate auferrentur. Et puto me in ea re fecisse quod christianum et amantem Galliae decebat.2
Alii ab Hispania legati per hanc urbem transiere,3 non conspecta regina aut proceribus. Sed erat missus a regina qui eos deduceret. Non parum utilis est princeps Arausionensis Galliae atque etiam duci Inguiano, cum copias Hispanicas ibi detinet.
Vergoesius et Tumagius ad nos venere;4 attulere exemplaria Lucani, unum etiam Sparsionis florum et de Angliae rebus libellos duos sane lectu dignos, etsi multa aspersa sunt ex partium studio.5 Accepi et Manassis librum, ubi ostendit iudaeos esse semipelagianos.6 Vidi et Cartesii chartam contra Voetium.7 Miror quos Cartesius in hoc negotio habuerit adiutores.
De poematum nondum editorum editione et Anthologiae quod laboras gaudeo.8 Velim sciant lectores poematum veterum editionem nuperam factam me nolente,9 quia eam mihi exprobrat Rivetus.10
433
Societati Indiae Orientalis res bene procedere gaudeo.11
Tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
31 Iulii 1643.