Frater optime,
Libellum Parthenii2 a me iam habet Johnsonus, qui eum et residenti hic regis Boswellio aliisque ostendit,3 nequedum effecit ut ad me rediret. Typographi hic certatim se ad imprimendum offerunt, ego vero iis morem geram. Mira sunt quae de partito episcopatuum pretio scribis;4 ego simile quid inaudieram antea, sed nullo certo auctore.
Pro transmissa Consultatione de reformandis horis canonicis gratias magnas habeo.5 Votum eius sane dignum est viro pietatis et libertatis christianae amante. Librum totum perlustravi, unde multa me didicisse fateor. Si ad eum modum reformatio institueretur, spes de concordia ecclesiastica cresceret non parum. Vellem plures ad eum modum laborare, mallem pontifici aliquid tale persuaderi. Interim scire desidero, quis iste sit mortalis qui hunc suscepit laborem, et an vere sit qualem se facit canonicus, nisi forte hic foetus
475
optimae memoriae seni Cordesio6 accepto ferendus est. Prodiit apud nos Italico sermone in pontificem libellus, a Veneto nescio quo scriptus, hoc titulo Divortio celeste, qui acriter in papam et aulae Romanae vitia invehitur; sed eum et apud vos extare puto.7 Audio et librum Parisiis impressum contra Venetos de auxiliis contra Barbarossam latis; eum si nosti et nancisci potes, quaeso ad nos mitte.8Vivit iam Vorburgi Gallus quidam, nomine Poirerius,9 qui Sorbonistam se dicit et ea de causa huc venisse, ut cum viris doctis de via ad concordiam ecclesiasticam, siqua reperiri potest, disserat. Is iudicat te in scriptis tuis nimium largiri papae dicitque episcopos plus sexaginta in Gallia esse qui nimiam istam papae potestatem velint imminutam. Mathaeo Vossio indicabo quid libris suis acciderit.10 In lite filiae11 ante has ferias promoveri nihil potuit, nimis tunc occupato in aliis litibus Senatu. Post ferias dixit se ea de re serio cogitaturum Reigersbergius.
Heri pransus sum cum vidua Leonardi Sorgii, hospitis olim tui,12 quae multa de te tuisque rogavit et commendari tibi prima occasione petiit. Dum filii mei13 se Amstelodami in studiis exercent donec eos fecerint profectus qui tuo amore non indignos reddant, interim cognatus Losecatius,14 si vobis ingratum non est, sub hiemem vos cogitat invisere,
476
cuius voto faveo, ut et ille tuo recreetur aspectu et ego ubi redibit certiora de vobis ex oculato teste intelligam.De rebus publicis et pacis negotio prudenter sane iudicas.15 Caeterum Ordines nostros hoc omni molimine acturos spero. Certe id agere debere censeo ut ne nos soli belli premamur onere, quod si fit erumpet aliquando ea res in nervum.16 De rege Angliae nihil iam habemus, et non tantum nos miramur, sed et Antverpienses, nihil hoc tempore litterarum ex Anglia venisse, nisi forte hoc novis in Kentia motibus imputandum est.17 Tota iam res, ut bene iudicas, a Scotis pendet. Theodonisvillam nono huius mensis captam rumor est,18 sed egregios duces et milites illic occubuisse dolet. Forte iam princeps ex Flandria movebit.19
Deus Optimus Maximus te nobis diu servet incolumem,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XVII Augusti 1643.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. D'Holl. 15 s.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 26 Aug. 1643.
En in dorso: 17 Aug. 1643 W. de Groot.