Excellentissime Domine,
In pecunia nihil profectum est. Nummorum nihil accepit Heufdii absentis cognatus2. Chartam delegatoriam adhuc sperare inducitur.
In Picardia fumant vici nullo adhuc malo graviore. Haud dubie Gallasii3 et Picolominii4 Bruxellis consultationes eo tendunt, ut per illam partem aut Campaniam irrumpatur in Galliam. Rex5 ipse dicitur in illas partes iter moliri.
A duce Bernhardo6 quas accepi literas, earum mitto exemplum7. Excusat, quod pro Maguntiaco nihil potuerit, praegravante hostium vi, quorum indiculum, quem misit, addo8. Respondebo ei verbis communibus.
Tam Germaniae quam Belgicae vix ulla hic ratio:
Omnis in Italia fatorum vertitur ordo9.Ibi ajunt Galli habituros se brevi XX peditum, tria equitum millia praeter sociorum auxilia; tres in partes bellum parari; ex Montisferratensi territorio in Medio-
511
lanense; ex Placentino, quo jam copiae sociales ad III millia peditum, mille quingenti equites comite Fabio10 duce pervenerunt in Laudensem imperaturo iis in locis Thoirasio11 regis permissu magis quam jussu; ex Valle Telina, ubi retineri Rohanium12 re consultata placuit in ea, quae Comensi adjacent lacui. Haec quam pulchre dicuntur multumque ad famam Galliae pertinet prosperis quibusdam actionibus retinere amicorum studia et cavere, ne papa13 nutantesque alii plane se in alteram dent partem. Sed ex plurimis aliorum literis, tum et Marini14, cognosco, tempus effluxisse, quo egregii successus sperari illis in locis poterant. Nunc hosti otium fuit implendi milite oppida locaque ex Hispania Neapolique et Sicilia per Genuam, ex Germania per Alpes. Hispani, qui recens mari advenere, sunt IV millia et quadringenti. Et ad lacum Comensem Dasium, Franciscam, Pradellum munit Serbellonus15. Sunt et qui metuunt, ne Sabaudus16 et Parmensis17, ubi sua bene immunierint, bello se subtrahant.Tandem Hispanus18 significavit, paratum se legatos ad pacem nominare eodem tempore, quo Gallus suos. Futuri putantur Montiregius Neapolitani regni hactenus rector19, cui succedit Medina20, comes Ognatoeus21, Mirabelius22 legatus in Gallia antehac, addito Belgo praeside Rosa23. Video Batavorum in gratiam Leodium conventui placere nec pontifici nec Hispano, ut creditur, recusaturis. Sed multis indiciis cognosco, Batavorum ad inducias in arcano provectum longius negotium quam Gallis significetur, quod nuper in mensa Arausionensis principis24 Mussio, Ordinum actuario25, objecit Charnassaeus26.
De matrimonii Lotharingici dissolutione27 differt sententiam promere aula romana ad belli exitum. Interim, cum ea aula et Venetis incidit aliquid simultatis, ita ut et res suas agentem28 illi Roma revocaverint et pontificis nuntio29 aditum ad senatum intercluserint. Causa est, quod inscriptionem picturae appositam, qua triumphatus Fridericus I Imperator30 ostentabatur, pontifex mutaverit omissa beneficii Venetorum, quae ante apparuerat, mentione. Ego ipsorum Venetorum
512
magis referre puto, ut pereat memoria ipsorum manibus oppressi imperatoris egregii gravi in principes omnes ipsosque Venetos exemplo.Literae Thuani31 datae 27 Ianuarii Colmariae nos docent hostium fuga facilem ad eam urbem Gallis fuisse aditum; mille saccos frumenti a Spinali invectos; exspectari totidem alios indidem; et missos Argentoratum, Basileam, Benfeldium, qui ex illis quoque locis, si quid ipsis superfluit, Colmariam portent. Consilium esse Gallis Gemeram occupare, quo Slestadium Colmariamque inter tutior sit commeatus; deinde proximis in locis disponere militem, ut defensa Alsatia Lotharingiae retinendae munimentum sit. Gallasiani exercitus partem maximam Saxoni32 laboranti ivisse suppetias; aliquas reliquias Tabernis manere; et has conjungi non posse cum Coloredi33 copiis superna Alsatiae ad Belfortum obtinentibus ob intercedentes Gallos peditatu validiores, cui valde apta illa regio. Amoenitatem agri circa Colmariam et in eo tutando Manicampii34 curam laudant qui viderunt. Classis, quae regi struitur, XL dicitur esse navium.
Angli non videntur his temporibus adduci posse, ut in societatem belli cum Gallis veniant, sed in gratia Hispanica spem Palatinae Domus collocare. Hispanus quidem Anglis ostentat paratum se, reddatur ut Palatinatus, efficere, dum et Lotharingia reddatur. Sed Galli iniquam putant commutationem locorum, quae teneant ipsi cum locis amissis et ad se nihil pertinentibus; neque illud ab Hispano, quod id velit, dici, sed serenda ad dissidia et invidiam Gallis conciliandam. Novae dignitates magisterii libellorum supplicum emptores inveniunt. De senatoriis cum parlamento Parisiensi nondum transacta res est; alia parlamenta parere recusant. Burdegalense etiam vetuit, ne quis edictis novis uteretur.
Regi Hispaniae quae recens ex America pecunia advenit, esse dicitur VII millionum ducatorum. Ea ex Peruvia Gades advecta est. Alia a Terra Firma et Nova Hispania adhuc exspectari scribebatur. Ex illa pecunia IV milliones, CC35 millia ducatorum per nominum commutationem mercatoribus solitam trajecta dicuntur Genuam, Antverpiam, Hamburgum. Dux Mutinensis36 Corregium37 ab Hispano accipit numeratis CL millibus scutatorum. Viennae creditur multum Gallicae pecuniae Hamburgi esse, sed ab aliis intelligo rediisse huc, quas Sanctichaumontius38 illinc attulerat nummarias literas.
Deus, Excellentissime Domine, consilia Sublimitatis Tuae secundet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius39.
Lutetiae, 7 Februarii novi cal. 1636.
Docent posteriores literae Goram portam a Venetis immunitam accedere ad causas odii pontificis in ipsos. Dum Bremam munit Sabaudus, idem a Gallis fieri in Sartirana et Candia ignobilibus locis. A Rohanio quatuor nova castella fieri ad
513
Comenses fines. Metui novam hostium ex Tirolensi agro impressionem. Qui Alpes transiere esse V millia peditum, mille loricatos equites. Mediolanensi agro de milite, commeatu, munitionibus bene40 prospectum.Prior inscriptio in aula quae dicitur Romae sic habuit:
Alexander Papa Tertius, Friderici Imperatoris iram et impetum fugiens, abdidit se Venetias41, et a senatu perhonorifice susceptus Ottone Imperatoris Filio navali proelio a Venetis victo captoque Fridericus pace facta supplex adorat fidem et obedientiam pollicitus. Ita Pontifici sua dignitas Venetae Reipublicae beneficio restituta est.Nova sic habet:
Fridericus Primus Imperator Alexandrum Tertium Pontificem, quem diu insecutus fuerat, post constitutas cum eo pacis conditiones, et damnatum schisma Venetiis supplex veneratur.Postquam haec scripseram intelligo, Anglos classem habere XLVI navium. Queri42 de mercatorum navibus, quas Galli obtentu belli capiant; non recusare ipsos, pecunias et opem contribuere recuperando Palatinatui, sed ad belli indictionem venire nolle.
De Gallicis rebus: muniri sero satis Campaniae oppida, Catalaunum, Trecas, alia; principem Condaeum43 vocatum, ut provincias obeat easque cogat novis edictis obsequi, ad id postulare decem millia difficilia repertu bello in omnibus finibus strepente. Dux Parmensis ipse hic erit intra triduum obsequii sui certam fidem daturus. Swartsenburgii filius44 multum hic jam commendat Brandenburgici electoris45 de Pomerania restituenda, si pax fiat, negotium. Et cordi id hic esse modo ex Feuquerio46, qui jam nunc a me abit, cognovi.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.