Mi frater,
Libellum Parthenii2 dignum existimo et lectu et consideratu. Nam in quibus dogmatis ac ritibus Graeca ecclesia et Latina conveniunt, ea aut ab apostolis sunt, aut a com[i]tiis universalibus. Tota illa de Cyrillo historia aliquando erumpet.3 Qui de precum scripsit reformatione est canonicus ecclesiae hic cathedralis, vir doctus et prudens, et multos hic habet approbatores.4 Vides talibus non placere ea qua[e] catholicis obiicit Laurentiades.5 Divortium coeleste legi,6 in quo multa sunt ex vero.
Filius noster maximus natu, barone Degenfeldio excitante, it militatum Venetis;7 ego tantum prohibere nolui. Liber ille contra Venetos ignotus mihi est.8 Poirerium illum9 puto esse impostorem, quod et de Comtaeo10 suspicari me scripsi antehac. Nihil ego tribui
498
pontifici quod non tribuerit ei Melanchton et usus saeculorum trium optimorum. Multo plus ei dat synodus Sardicensis11 et lex Valentiniani,12 quae in Gallia ab eo tempore in Lunae diem13 observantur. Litem filiae rogo urgeas14 et editiones nostras.15 Sorgii viduae16 liberisque17 omnia precor optima.Ad pacem, lentis quanquam gressibus,18 ituros puto et Suedos nostros et Gallos. His non displicebit Batavos manere in bello. Angliae regi multum hic favetur. In Theodonisvilla non tantum urbis, sed et multi commeatus et paratus bellici lucrum Galli fecere. Velim videre formulam iurisiurandi, super qua‹e› apud vos disputatur.19 De Losecatio20 scire velim cuius sit aetatis, cuius vitae, quorum studiorum. Hoc tempore adhuc plenam habeo domum.
Vale cum tua ac tuis,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
29 Augusti 1643.
Mitto tibi ipsa verba epistolae quam Mokelius Benfeldiae residens ad me Benfeldio scripsit,21 ut videas frustra nos eo remitti ab iis22 qui aliter nobiscum agere et potuerant et, ni fallor, debuerant.